<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Moysen uero, quia saecularibus eruditus  <lb/>
            fuerit disciplinis et interfecto Aegyptio conscientia eius aliqua <lb/>
            ex parte sorduerit, unde et uox ad eum de rubo facta sit dicens: <lb n="10"/>
            ne accesseris huc. solue calciamentum depedibus <lb/>
            tuis; locus enim, in quo tu stas, terra sancta <lb/>
            est, et scierit sibi aduersus magos, aduersum Pharao, pessimum <lb/>
            regem, futurum esse certamen, se excusasse dicentem: precor, <lb/>
            domine, non sum dignus, pro quo in Hebraeo legitur: <lb n="15"/>
            non habeo labia circumcisa septuaginta interpretibus <lb/>
            sensum potius quam uerbum de uerbo exprimentibus.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>