<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>donec Ozias uiuit, non intellegis, Esaia, esse <lb/>
            te miserum, non conpungeris, non moueris; sed quando ille <lb/>
            mortuus est, tunc <sic>animaduertfs</sic> inmunda habere te labia, tunc<lb n="5"/>
            indignum te esse cognoscis uisione dei. utinam autem et ego <lb/>
            conpungar et post conpunctionem praedicatione dei dignus efficiar, <lb/>
            quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque  <lb/>
            populi inmunda labia habentis habitem!</p></div></div></div></div></body></text></TEI>