<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="18a" subtype="letter" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>ab Ozia  <lb/>
            quippe, sub quo prophetare orsus est, usque ad Sedechiam, <lb/>
            qui extremus regnauit et qui caecus in Babylonem ductus est. <lb/>
            fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam, quem constituerat <lb/>
            rex Babyloniae super terram. quem interfecit Ismahel <lb n="5"/>
            filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida, <lb/>
            et has esse duodecim alas, e quibus quattuor faciem <lb/>
            suam uelent, sicut in nonnullis exemplariis inuenitur, quattuor <lb/>
            uolent, quattuor pedes suos contegant.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>