<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="17" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Decreueram quidem utendum mihi psalmistae uoce dicentis: <lb/>
            cum consisteret aduersum me peccator, obmutui <lb/>
            et humiliatus sum et silui a bonis et iterum:<lb n="5"/>
            ego uero tamquam surdus non audiebam et tamquam <lb/>
            mutus non aperiens os suum factus sum ut <lb/>
            homo non audiens, sed quoniam caritas omnia superat et <lb/>
            propositum uincit affectus, non tam iniuriam facientibus reddo <lb/>
            uicem, quam tibi respondeo postulanti. apud Christianos enim<lb n="10"/>
            non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, <lb/>
            miser est. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>