sed quia illa sola est infecta natura et in tribus personis deitas una subsistit, quae est uere, una natura est: quisque tria esse, hoc est tres ύποστάσε l ς , dicit, sub nomine pietatis tres naturas conatur adserere. et si ita est, cur ab Arrio parietibus -separamur perfidia copulati? iungatur cum beatitudine tua Ursinus, cum Ambrosio societur Auxentius.