<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa004.opp-lat1"><div n="14" subtype="letter" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>uae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans  <lb/>
            ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reseruarit! <lb n="5"/>
            ilico indignantis domini clamore ferietur: s <sic>ern</sic> e nequam, <lb/>
            quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et <lb/>
            ego ueniens cum usuris exegissem? id est: \'deposuisses <lb/>
            ad altare, quod ferre non poteras. dum enim tu, ignauus <lb/>
            negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare <lb n="10"/>
            poterat, occupasti\'. quam ob rem sicut, qui bene ministrat, <lb/>
            bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini <lb/>
            accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>