quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. scimus ista, sed iunge, quod sequitur: oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docibilem, nOlI uinolentum, non percussorem, sed modestum.