haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae, non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas: mens ratioque subest et rebus utilis ordo. hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis consilium agricolis et qui maria alta pererrant, ut, se quaque ferant, luces praedicere possint, uenturos norint imbres siccumque serenum, tempore quo tauros campis inducat arator et dubium temptet securus nauita pontum. Instructos ignes caelo, pater optime, teiTas excolere adgrederis et munere donas opimo regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum planescunt campi, colles tumor arduus effert. 72 ornamenta domus sunt m 73 queis m fulcis m fulsit Weitz . summa m 74 parens Bbm patens f 79 adque B elementi f 80 o B en nt nona cursum omnia B 81 et quos f limite m 88 ardescet B conpletoj B 84 lumen aeter noque pascit (sed media uerba pr. m. del.) B 85 Haec B Weitz . Nec bm aeter noquę B machina uoluitur m aethrae petre B aethre b aethere m axe f 86 nec c. u. sed celsa uolanti OBarth . 87 utilis Bb commodus m 90 quaque m quaeque B 93 tentet m 94 ignibus instructo m 95 aggrederis m donas et munere m subsidunt ualles. florentia prata uirescunt saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit, rumpuntur fontes, fluuiis genus arduum unde est; herbarum uaria consurgunt gramina campis. Iamque seges tenera fructum fundebat arista. cum iuga nulla forent nec uomis nullus aratro. mugiret nullus proscissis taurus in aruis. ecce etiam uitis madido iam plena racemo, expers falcis adhuc et duri nescia ferri, pampineas celsis texebat collibus umbras. diuersa exoritur uariarum forma ferarum,