nil mutare potes, quod primis coepimus annis. uirtute id cum lege data mihi uincere certum est. quid nunc, saeue, iubes ? natis quid, dure, minaris? hoc solo poteris matrem turbare dolore. est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum, per quam spero equidem te nullum uincere posse. caeli, quaeso. faue numen, quia iusta rogamus." rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu concutit et saeuos testatur lumine uultus, miraturque diu, possit quod femina tantum. Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister; uos famuli parete mihi! date digna furenti femineo tormenta malo; seruire furentem femina me cogit: quod plus est, femina uincit regis iussa sui! sed non inpune locuta est: 20 inprubal C pertes P 21 ratione meum: m ell. itt rus. P satiabo/ 22 suatullit C aspesit (0 23 loquta P 24 ga/zas (z ante z eraso) P r tiranne L 27 t mpore P 28 non CP nam Lf lubricaj lubscit B 30 uerbera C P pr. m. in marg., uulnera PLf 31 potes Pf potest CL annis ex armis ut uid. P 32 mihi] ni L 33 quid post natis] quod CB n dire L 35 .. pes B 36 tep ullum (n rec. RS.) P 37 quaeso] tu I O nufli L quia] id quia / 38 antiocus L 39 Kon tulit / 41 parea gemiles P 42 furenti : i e.r e pr. P 43 seruire] secure L sacuire / 45 iura L suis et C inpune] C .. XXIII. Cypr. poet. 16 membratim perdam septem quot perfida natos intra se retinet: quorum qui primus habetur, hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos, cratibus inpositos subiectis urere flammis cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos. poena autem manet haec; celeres decet esse ministros." Interea fecunda parens iam crine soluto stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo ubera protendens, natorum alimenta suorum, non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem constantique gradu fortem procedere, dixit: Tu mea progenies, tu primus respice matrem. tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento! te primum peperi, tu nunc imitare parentem: sume meos mores et regem uince tacendo.