saeuitia comitante, tuum uicere furorem,. nempe tuum, laetique manent in sede piorum. forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne ? uita est longa magis regnoque potentior isto. quod regis et cuius extrema in parte moraris. hos quoque si metuis, superant aetate minores. contemptaque simul uici tua regna, superbe: sed perage imperium nec partus diuide nostros: hos quoque da flammis et uiribus utere regni. mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis!" Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit. consentit cum mente dolor tristisque grauatos attollit uultus et talia uerba profatur: \' ,,Haec tua libertas et dura potentia linguae atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem. sentiet, irati regis quid tempora possint. si nondum es satiata malis et fingere temptas laetitiam luctusque tuos in gaudia uertis: non mutabo necem; gaude, laetare, triumpha. dummodo sic uincas, ut sis suprema tuorum — sic furiosa animis natorum funere gaudet? hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas ulla potest; decreta manent — laetare superstes. natis orba tuis. et ne mea iussa morentur, ordo suos pergat cursus. producite natum. 210 tuu] tuus L 211 Saeuitia comitante] Per stabiles fortesque L Saeuuitia P seu uitio / 218 forsitant P tyramne P tiranne L 216 hos] nos B si metuis s. aet.] funestus s. qui aetate f 217 et contempta simul L hi contempta etiam uincent f 219 et uir.] et otn. f 220 euum CP regnante nobis P 221 antiochus : i ex h ras. corr. P anti ocus L tirannus L 227 tempora P tempore CB sententia L uerbera f possit L 228 es C est PLf satiata) uitiata L 229 laeticiam <7B luctus] uultus L uertas LI 230 muta bene esse / 232 natos / funere ex munere (e post r in rnx.) L gaudet PLBf gaudes C 236 pergat] peragat Sichardus (L?f?) natus B ne uani pereant ignes dubiusue uideri rex possit. certe timor est mihi femina nullus. " Praecipuus de gente tua produceris, ore et specie mirande puer, cui pectore uirtus