gaudemus pariter, quotiens decernis in istos." Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira temptarique putat, ne, sicut cetera fratrum turba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit. durat in exitium, quartumque addicere natum poenae mox uoluit; lassati namque ministri nec regis furias, nec regem ferre ualebant. nh 134 inlm L ab l 135 qua CP quam L cui l aspcctu P aspectum C aspectus Lf cui turba PL quia turba C non ipsa/ 136 ammoiiitus CL igne L 137 intepidus f menbra P 188 conciderunt P considerant C conduntur Lf flamille trepida r. farnilla f 139 inlaesum] CP reeepitj reliquit L 140 recassit P 141 guadia (au pr. *x.) P 144 numero Bf 145 tiranne L 149 minari C 151 desaeuis/ 1.V2 at] ad P ipsae B 154 ferant l querera CPf 155 addiceve PLf adducore C 156 poene P poenç Lf pene C 157 rogisJ regi P pro pudor! erubuit uultus ostendere matri natus et attonita mente confundere coepit. hunc postquam stantem submisso lumine uidit, talibus adgreditur dictis monitura timentem: "Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans. quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate, hoc nisi. quod solum durata potentia tecum sit simul et uirtus sanctaeque et originis auctor? illi debemus, regi quodcumque negamus; ille dedit nobis Abraham cum semine sancto, per quem nobilitas, per quem genus omne probatur, quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac tunc, cum iam nullum natum sperare senectus sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat. illa tamen peperit, generisque propagine coepta ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes, Esau et patria deductus origine Iacob. quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam. hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est. tu tibi pande uiam genitori[que] ac cede priorum, quorum progenies totum dispersa per orbem inuidiam patitur, dominum quia sola potentem mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.