regna. uolente deo. mater cui talia fatur: "Accipe. nate. tuae securus dicta parentis; accipe, ne segnis perdas uirtutis honores. sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes. iam meliore loco. quam regna labentia regis. quorum si proprios attingis pectore sensus, uictor apud populos regem superasse fereris. sicut fama tuos iam misit in omnia fratres. his accede, precor; sunt haec aptissima dona 102 contemmnere CL 103 inru t] CP 106 suiu iam iam] iam sum iam f potis f 107 cremando f 108 te] et L pena P 109 breue P deus] dicitur P namque haec f 112 si paene r L 114 adtrahitur] Cf i• tiranno L 117 inpauide] CPL 120 antioco C antiocc L anthicho P et sicj uerum / 123 ne] nec f signis C segnis ex segrnes (pr. corr?) P 124 fratris B 125 iam] item R labentia PLf dahentia C labantia Becli Tuque loco meliori q. 1. regna.f 126 si C tu Lf om. P attingas L 127 fereris P ferentes / 12K fama : fa ex fu pr. corr. P fratris B contempsisse nefas et iura relinquere regis indomiti, quem nulla manet post ista uoluptas." at iuuenis tacito mittebat murmure uoces; oranti similis palmas tendebat in altum subnixoque genu matris pendebat in ore, qua licet adspectu corpus cui turba premebat. qui simul admonitus cratem conscendit, in igne intrepidus certaque fide sua membra locauit. ~ conciderunt flammae tepida remanente fauilla corpusque inlaesum tellus adaperta recepit, sancta quoque ad superos anima inuiolata recessit. at mater dubitans, gemitus an gaudia sumat, haesitat et querulo sic est sermone locuta: "Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes. sed numera partus, custos ne subtrahat ullum! ac, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne, ut non isto omnes pereant certamine nati. temporis ista tui, mutes licet, horrida poena est duraque damnatis eadem sententia natis. si grauiora putas, si sunt grauiora, minare ! quodque meos cernis uultus, horrore teneris?