Ac uelut in tenebris errat, cui lumen ademptum: sentit adesse hominem; qui sit, ubi denique sistat, nescit, et ignarus per inania brachia iactat, prendere si possit tactumque adsistere saltem: non aliter gentes, caecis erroribus actae, ante oculos positum quaerunt; sed lumine cassae. transiliunt ipsum quem quaerunt; ludicra captant effigiesque locant uarias et nomina mille imponunt uni, si possit adesse uocatus. illos culpa premit grauior, quibus adstitit ipse ante oculos doctor uerus; quibus ore locutus, 73 sq. Apocal 4, 6 75—80 Apocal. 4, 4. 10 78 solio residens « 78 amictum G corr. p 79 ante ponunt al. m . de add. G 84 sopinae G 86 templis G templi n 90 suspiciunt G corr. r nomenque t. nõq, G corr. n 92 quis sit n in marg . iudęi pagani G 94 assistere G 97 tfsiliunt G 100 adstetit G 101 doctos G corr. r loquutus n. XXIII. Cypr. poet. 18 quos prece, quos dictis monuit, quos denique factis. nec uidere tamen caeci, cum lumen adesset per populos clarum, factis celebrans genitorem. namque iacebat homo, pallenti marcidus ore, cui inerat morbis corpus compage solutum uiuentisque animae dudum iam mortua membra. "Surge, ait, atque tui iam lecti baiulus esto. " exilit atque alacer humeris uehit ipse cubile. ecce trahebatur caecus, quem lumine mater ediderat uiduum, communis lucis egentem, non totum natum, mundi quia parte carebat. ut uidit, miseratus ait: Hunc cernere iussi!protinus ad caelum caecus noua lumina tollit.