Christus hic flos (est). decor (hic) est fonsque perennis. hunc postquam uerbo conceptum numinis alti plena deo uirgo utero est enixa pudico effulsitque nouus terris gaudentibus infans. protinus impleuit totum lux clarior orbem. desuper astra pios inhiant spectantia uultus, atque decus tantum iam terris inuidet aether. at tellus ridens laetatur germine sacro. spargit humum uiolis alieno tempore quotque area purpureos submittit caespite flores. Omnia festa nitent: gaudet mare. nubila. uenti; solum trepidare metu. te. perfide serpens, ille dies aegrum uidit pallente ueneno quassantemque caput et pectora dira terentem, quod salus e caelo terris. quod tutor adesset, saluandos populos quaerens a faucibus atris. ereptam plagis plebem. maestoque ululatu prosequeris hominum uitam mundique salutes.