post quam uidi margaritam, qua uisa statim concidi; non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum eius colorem. nam nec caeli nec lucis nec maris nec terrae species pulchritudini eius poterat comparari. Et cum prostratus iacerem,ait mihi quidam de assistentibus: \'uideo sollicitum et bonum patrem esse et hanc uestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare, sed, ut magis desideres, ostendo tibi, quid adhuc haec uestis atque margarita boni habeat.