Haec si de ueteribus cartulis prolata aetatis nostrae tempus instruerent, ambigendum, ut opinor, tantis de rebus fuisset. et cum ab aliis quibusque pronuntiari posceretur reus, quaereretur in fidem litterarum, in iudicum uitam, in accusatorum fidem, in ipsius quoque hominis mores atque actus. moueret enim absolutionem eius Arrianorum iuncta damnatio magnique periculi esset iudicium simul cum reatus et innocentiae non suscepta rursum inquisitione dissoluere totaque in patrocinium suum cum fidei doctrina auctoritas sibi antiquitatis assisteret. at cum ipsi, qui tunc Arriani heretici damnati sunt, regnum exagitent, turbent omnia omnesque ex potestate et ambitione corrumpant, et Athanasius, si fuit, esse adhuc reus potest. testes loquantur, uideant iudices, fidei doctrina praeceptis euangelicis atque apostolicis eluceat. quae obtunsio intellegentiae est ? quae cordis hebetudo? quae obliuio spei? qui amor scelerum? quod odium ueritatis? in damnatorum fauorem dei amorem transducunt.