In quadam uero homilia de libro sancti lob attende, quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli aduersus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala, quae in nobis sunt, excitat contra nos, quod in nostram fieri utilitatem uult docere, conuertente scilicet diuina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram: Tanta enim et tam admirabilis, inquit, in nos misericordiae dei bonitas est, ut, per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, pereum rursum inquit amisimus, obtinere mereamur. tunc enim diabolus inuidens nocuit, nunc autem, cum nocere nititur, uincitur. mouet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciuiam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad auaritiam prouocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat.