Et quamquam id ipsum ex singulorum psalmorum uirtutibus intellegi possit, tamen absolutissime in gestorum et temporum historia edocemur, psalmorum scilicet conlocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientias ordinatas. psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est; inscriptio namque utriusque multo interuallo temporis aetatisque diuersa est. nam ille, quse sub Uria et Dauid sunt gesta, conplectitur: ille autem fugam Dauid Abessalon filio suo eum persequente significat; sed uirtus ac sacramentum numeri perfecit, hunc et illum pro conpetentibus et sibi congruis numeris conlocari.