Quod si forte aliquis per id intellegentise huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum. cui Moyses auctor praelatus est, subsecuntur, scriptum sit, id est in nonagesimo octauo: Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuel inter inuocantes nomen eius, non posse a Moyse eum prophetatum uideri, cum Samuel nomen, qui tanto postea. quam Moyses, natus est, extet in psalmo, meminerit, nulli mirum aut difficile uideri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri. nomen ediderit, cum in Regnorum libris Iosiae regis nomen sit, antequam nasceretur, prophetatum, propheta dicente: altarium, altarium, hsec dicit dominus: ecce filius nascetur Dauid, Iosias nomen eius, per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedicatus sit, maxime cum secundum Hieremiam dicentem: nec si stet Moyses et Samuel, Moysi cognominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis. quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captiuitatem in unum librum colligente profecta si falsa aut inprobabilis existimabitur, ab his, qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari. 10 Pe. XCVIII, 6. 17 III. Reg. 13, 2. 21 Hierem. XV, 1. 2 consecuntur rdx 3 donec cum llr (if. Draeger hist. Synt. II, 611 tt Arch. II, 604) donec DE 6 aediti sunt r eit r 6 superscribtione R 11 inter inuocantes Rr inter eos inuocantes E 12 sumuhel R 14 nulli mirum aut RE nimirum haud r inde ab uerbis ut tantus vxque ad finem primi folii alia manus R 16 nasoeretur r nascitur R nascatur E 1x profetatum R altare altare r 19 nomen est eius r oportet r 20 preedicatQs R praedictuB rDb, c/. p. 7, 7 21 et samuhel, samuhel moysi r 22 aequatus r 24 profecta re profetia R prophetia « cf. Acad. p. 23 25 eorum r 27 profetis R .