Sunt autem plures eorundem psalmorum scriptores. nam aliquibus Dauid auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idith um, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moyses. et quidem absurdum est psalmos Dauid nominare, cum ibi auctores eorum ipsis inscriptionum titulis commendentur. et liber psalmorum rectius esse dicatur, diuersis in unum uolumen prophetiis diuersorum et auctorum et temporum congregatis. visum autem aliquibus est Hieremise et Aggsei et Zacharise quorundam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare, cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur, adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.