Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes aquam colunt, aquae supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur. sed in sacris suis, quae mysteria uocant, addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina: incestum cum sorore adulteriumquecommissumethoc facinus seueris mariti animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Tyfon maritus. is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra proiecit. Isis repudiato Tyfone, ut et fratrem sepeliret et coniugem, adhibuit sibi Nephthum sororem sociam et Anubim uenatorem, cui ideo caninum caput inpositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis uestigantis inuenit. sic inuentum Osirim Isis tradidit sepulturae.