<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="70" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ad eum uisendum itaque res istae in unum  <lb/>
            coniunctae pro nostra salute non mutationem uerbi in carnem, <lb/>
            sed adsumptionem magis rei uisibilis declarabant, ut inuisibilis <lb n="10"/>
            per uisibilem carnem uideri possit, credi atque cognosci, <lb/>
            et ab humano genere capaciter adorari. 
</p><milestone n="43" unit="alt"/></div></div><div n="71" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alii autem sunt heretici qui circa passionem aberrant,  <lb/>
            dicentes quod in passione dimiserit dominus noster Christus <lb n="15"/>
            carnem, et sic ascendit in caelum, et non est iam in ea, <lb/>
            inquit, diuinitas.</p></div></div></div></body></text></TEI>