Tamen de sancto spiritu facta haec cognoscitur caro et creata anima scilicet, sicut scriptum est in euangelio: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: et quod animam ueram habuit *** dicens: Animam meam pro uobis pono: et de carne passibili ad Thoman: *** quod spiritus non habet ossa et carnem, sicut me uidetis. Et apostolus Petrus beatus de saluatore testatus est, dicens: Cuius anima non derelicta est in infernum, nec caro eius uidit corruptionem.