<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="66" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Non tamen est homo aut angelus de deo <lb/>
            proprie ac naturaliter, id est de diuina illa substantia patris<lb n="10"/>
            inenarranda et sempiterna genitus, ut unicus filius, qui genitus <lb/>
            est de patre proprie sempiternus, sed homo et angelus facti  <lb/>
            sunt ex nihilo.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Filius autem cum sit uerus, oportet ut de <lb/>
            diuina illa substantia <milestone unit="doublevbar"/> patris genitus cognoscatur. Verus enim <lb/>
            deus alio modo esse non potest filius unicus nisi sit de patris <lb n="15"/>
            illa diuina substantia proprie genitus.</p></div></div></div></body></text></TEI>