Non tamen est homo aut angelus de deo proprie ac naturaliter, id est de diuina illa substantia patris inenarranda et sempiterna genitus, ut unicus filius, qui genitus est de patre proprie sempiternus, sed homo et angelus facti sunt ex nihilo. Filius autem cum sit uerus, oportet ut de diuina illa substantia patris genitus cognoscatur. Verus enim deus alio modo esse non potest filius unicus nisi sit de patris illa diuina substantia proprie genitus.