<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="66" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>SUNT ARBIANI ab Arrio presbitero Alexandriae ciuitatis, qui <lb/>
            sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit et Constantino <lb/>
            sancto imperatore bonae memoriae, dicens filium dei deo  <lb/>
            similem:</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nomine tenus similem autem dicens, et non de<lb n="5"/>
            ipsius patris diuina credendo substantia, heresim periculosam <lb/>
            incurrit. Nam et creatura similis deo dicitur, cum dicat scriptura: <lb/>
            Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem  <lb/>
            nostram.</p></div></div></div></body></text></TEI>