SUNT ARBIANI ab Arrio presbitero Alexandriae ciuitatis, qui sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit et Constantino sancto imperatore bonae memoriae, dicens filium dei deo similem: nomine tenus similem autem dicens, et non de ipsius patris diuina credendo substantia, heresim periculosam incurrit. Nam et creatura similis deo dicitur, cum dicat scriptura: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.