Symmachiani alii discipuli istius eadem sentientes in omnibus, non sperantes iudicium, uitiis- saecularibus et carnalibus concupiscentiis praedicant seruiendum. Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui uerbum dei, id est Christum deum dei filium substantiuum ac personalem et sempiternum esse cum patre denegabat, prolatiuum autem, id est quasi aera quendam dicebat, non tamen personam uiuam filii sempiternam cum sempiterno patre credendam docebat.