<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="55" subtype="chapter" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Paradisum uisibilem negant a Platone,  <lb/>
            et isti uanitatibus seruientes, et animas hominum de <lb n="10"/>
            igne et spiritu esse aestimantes. Isti baptismo non utuntur, <lb/>
            propter uerbum hoc quod dixit Iohannes beatus baptista: <lb/>
            Ipse uos baptizabit in spiritu et igni.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Isti angelos  <lb/>
            dicunt creatores esse animarum nostrarum, non Christum <lb/>
            saluatorem; mundum autem istum infernum esse adserunt, <lb n="15"/>
            et resurrectionem in filiorum procreatione hanc esse praedicant <lb/>
            quae fit in humano genere cottidie, non illam inmortalitatis <lb/>
            futuram atque gloriosam adnuntiant expectantes. 
</p><milestone n="28" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>