et non intellegentes, quod qualis inmensus est pater, talis est et filius, talis est et spiritus sanctus, aequalis in omnibus, ita ut sit immobilis trinitas, inmensa et omnipotens atque sempiterna ubique quae nobis nuntiatur e sanctis scripturis apertissime, ut et sint tres personae uiuentes in perpetuum, et aequales in omni maiestate et potentia, filius tamen et sanctus spiritus de patre sint proprie.