Cuius Arriani nunc consortes sunt atque fautores, sic praedicantes atque sentientes. Dicit autem Christum in carne apparuisse, non tamen, sicut Valentinus, de caelo carnem deposuisse. Ait etiam post passionem non carnem surrexisse, sed de quattuor elementis.