quae enim de Christo dicunt ut de deo uero, praeterit, quae autem quasi de homine dicunt scripturae, ea accipit capitula, et neque Christum iudicem esse omnium confitetur. Qui deuictus atque fugatus a beato Iohanne euangelista et a presbiteris de ciuitate Efesi Romae hanc heresim seminabat.