<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="44" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Iesum autem saluatorem non natum adserit de uirgine,  <lb/>
            nec apparuisse in carne, nec de caelo descendisse, sed putatiue <lb/>
            uisum fuisse hominibus, qui non uidebatur, inquit, uere, <lb/>
            sed erat umbra: unde et putabatur quibusdam pati, non <lb n="15"/>
            tamen uere patiebatur. 
</p><milestone n="17" unit="alt"/></div></div><div n="45" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Marcion autem discipulus eius, genere Ponticus, de ciuitate  <lb/>
            Sinope, urbem Romam deuenit, ibique degens sceleratam <lb/>
            heresim seminabat, atque interrogans presbiteros sanctos ecclesiae <lb n="20"/>
            catholicae sensus sui eis erroris mortiferi proponebat, <lb/>
            dicens ita: Quid est, inquit, quod in euangelio dicente domino <lb/>
            scriptum est:</p></div></div></div></body></text></TEI>