<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Post hunc Heracleon discipulus ipsius surrexit, dicens <lb/>
            principium esse unum, quem deum appellat, deinde de hoc <lb/>
            natum aliud, deque his duobus generationem multorum adserit <lb/>
            principiorum, cum suis itidem delirans doctoribus. <lb n="10"/>
            
</p><milestone n="14" unit="alt"/></div></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Marcus autem quidam post istum successor eius numerum <lb/>
            et mensuram et cauculum, rationem etiam computationis <lb/>
            faciens litterarum, quasi uerisimilis et cuiusdam rei nouae <lb/>
            inuentor, cum aestimaret a quibusdam se posse laudari, non<lb n="15"/>
            in paruam itidem erroris incurrit amentiam. Dicit enim ita:  <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>