<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Hebion discipulus eius Cerinthi, in multis ei! similiter <lb/>
            errans saluatorem nostrum hominem de Ioseph natum carnaliter<lb n="15"/>
            aestimabat, nihilque diuinitatis in eo fuisse docebat, sed  <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            sicut omnes prophetas, sic et eum gratiam dei habuisse <lb/>
            adserebat, non tamen deum maiestatis et dei patris filium <lb/>
            cum patre sempiternum esse credebat, cum diuinae scripturae <lb/>
            deum sempiternum cum patre uero ac sempiterno ubique<lb n="20"/>
            testantur ac praedicant. 
</p><milestone n="10" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>