cuius animam in caelum susceptam praedicant, carnemI uero in terram dimissam aestimant, animique salutem sonus, carnis autem non fieri salutem opinantur. Cerinthus successit huius errori et similitudini uanitatis, docens de generatione itidem saluatoris deque creatura angelorum, in nullo discordans ab eo, nisi quia ex parte solum legi consentit, quod a deo data sit, et ipsum deum Iudaeorum esse aestimat qui legem dedit filiis Israhel.