<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            Et imponit uirtutibus illis nomina angelica, et ipse magiis  <lb/>
            uacans itidem multos imperitos decipit. Hominem autem ab <lb/>
            angelis factum adserit: deum etiam uerum omnipotentem, et <lb n="10"/>
            eum audet angelum dicere, et accepisse genus Iudaeorum in <lb/>
            hereditatem, et eduxisse eos de terra Aegypti.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Hic ergo  <lb/>
            audacior factus, elatus est, inquit, aduersus ceteros angelos, <milestone unit="vbar"/> <lb/>
            et uolens in subiectionem habere alios, habuit contrarias <lb/>
            gentes, quas commouerunt uirtutes inimicae eius.</p></div></div></div></body></text></TEI>