Christum autem umbraliter apparuisse adfirmant, non carnem hominis ueram et animam accepisse, atque omnem oeconomiam mysterii saluato ris Iris ita complesse. Post istos Basilides, ** qui et heresiarches dicitur a multis, quia de lege et prophetis et apostolis proponendo et loquendo, sentiendo autem aliter, iura uiolabat Christianae ueritatis.