Videns itaque uirtus superna quod illi hoc fecerunt, misit scintillam, quae correxit hominem et suscitauit et fecit eum uiuere. Scintillam itaque uolunt saluari, alia autem uirtutibus illis quae fecerunt dimitti ac derelinqui suspicantur.