VIII. DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS. Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. 3 ante intellegere rasura 2-3 litterurum exstat in D 4 odorem uel gustum D 5 sensum]) fraglantia scripsi, flagrantia D 6 ladat D 8 inquid D 10 operatur Aug . 14 putridinem D 19 item de epiphania dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris D; editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V 98 Famtini episcopi nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae (72, 771 M.) pars est 21 que D natiuitatem D 22 caelebrauimus D 23 ea p D (erat ex in ras.) ueneremus D monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato lumine magis tenebrescit. Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem deuotio una testatur. Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis 1 spectatur Mai tugurio Mai, te ogorio D 3 humane D 4 diuine D 5 etthiopes D 6 primitie D 7 sinagoga D pcaedit D 12 penese D 14 lnce D 15 subfunditur ex suffunditur D eger D 18 currentem D puplico D 19 dignatio Aug. in serm. spurio 135, .3, ubi haec sermonis pars (interea beata legatio-p. 254, 5 corruptione custodiat) legitur 20 terraque Dx 21 semplei D 22 archanu D 23 in Aug. Mai, om. D 24 dignas D 25 mirre D 27 unitatem Aug. Mai, iniquitatem D, an uuaequitatem (uniquitatem) scribendum ? 28 studiamus D semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam. Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem studeamus. Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. i 1 perfectae Mai, perfecta D Aug . 2 fide D 3 castatis D mirram D 4 inle||ssas D 5 custotiat D motemus D 7 ussu D 8 conparaemus D eterna uite D 9 ita suprascr. D ita D meritum] pretium Mai 10 euuangeliSta D 11 herodem D (he in ras.) 15 scijjre D 16 ,:eam D (m eras.) 17 redditur D 18 cicidimus D jjhumilitatem D 19 reddeamus D diabuli D 20 rediamus D 21 uoluntatem D luxoria D diabuli D 22 adque D 23 nequitiae D (nequi in rafi.) 24 diabnlo D 25 patria D 26 studiamus D 28 dexdera D itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.