VI. SERMO IN NATIUITATE APOSTOLOICUM IACOB ET IOHANNIS. Rogo uos, fratres carissimi, ut (non) moleste accipiatis nec nos superfluos iudicetis, quod uos pro amore inimicorum frequentius commonemus. hoc ideo faciamus, quia ad sananda uulnera omnium peccatorum nullum medicamentum fortius esse cognouimus, nec uobis ineptum esse uideatur, quod aliquotiens etiam in sollemnitatibus martyrum ad amorem uos 10] Matth. 25, 41. 12] Matth. 25, 34. h th 1 uelud D hydropis Aug., et trobis D 2 hydropicus Aug., adropicus D 3 sitit Aug., sitiuit D pereclitatur D 7 itenere D uite D 8 eternam D elymosina D 9 die D stprelitate D 10 meruert D 11 eternum D 14 cooperuisti D 19 incipit sermo qui in natiuitate apostolorum iacob et iohanis et quando uolueris dici potest D; exstat initium huius sermonis apud Magum, bibl. patr. nou. I 242 editum Augvistini nomine ex cod. Uatic. 4951 et cod. Ottoboniano 978; reliqua sernumis para (inde a p. 244, 7 noli) cum Augustini sermonis 49, 5—7 parte congruit 20 non om. D 21 iudicetis D p D 22 facimus Aug . 16* prouocemus inimicorum. propterea hoc fieri uolumus, quia omnes martyres per istam perfectissimam caritatem ad coronam martyrii peruenisse cognouimus, quod etiam in beato Stephano inpletum esse cum ingenti admiratione gaudeamus. diligenter, quaeso, adtendite, fratres, et intellegite, quia in omnibus malis hominibus uitia potius habere odio debemus, non homines, diligere hominem, odisse uitium. noli propter hominem diligere uitium nec propter uitium odisse hominem. homo proximus tuus est, uitium inimicus est proximo tuo. tunc amas amicum tuum, si oderis uitium, quod nocet amico tuo. si credis, bene facis, quia iustus ex fide uiuit. quod abundat in rebus humanis, hoc dico. aliquando amico tuo carissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici. quid faciat medius, qui remansit? unus ex illis, qui se odio habent, uult, ut oderis cum illo, quem ille odio habet, et haec uerba tibi dicit: non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. et quod tibi dicit iste de illo, hoc tibi dicit ille de isto. tres enim eratis, duo coeperunt esse discordes et remansisti tu solus. si huic te iunxeris, illum odio habebis inimicum, si illi, istum, si ambobus, ambo murmurabunt. ecce temptatio. exspectas forte a me audire, quid facias. permane amicus amborum. qui discordant inter se, concordent per te. mala si aliqua audisti ab altero de altero, noli prodere alteri, ne forte postea sint amici, qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos dei. ecce nemo te prodit deo. deus est, qui te uidet, qui te iudicat. audisti ab irato uerbum, a dolente ac succensente: moretur in te. quare proditur, quare profertur? non enim si in te 10] Iac. 2,19. 11] Galat. 3,11 al. 1 jtuocpmus D 3 baeato D 5 quesso D 6 putius D hodio D 7 hodisse D 9 inimicus mpra ras. exstat in D, inimicum Aug . 10 nocet D tuo si credis supra ras. in D 11 habundat D 15 hodio D 16 odps D 19 caeperunt D 20 iunxeris D hodio D 24 crdire D 26 dixi Aug., dixit D 28 adolente D succensante D moriatur Avg . I 29 sin D (i man. alt.) fuerit, disrumpet te. dic sane amico, qui uult te facere inimicum amici tui, alloquere et tamquam aegrotantem animam medicinae lenitate pertracta. dic illi: quare uis, ut sim inimicus illius? respondebit: quia inimicus meus est. uis ergo, ut sim inimicus illius inimici tui? inimicus esse debeo peccati tui. iste, cui me uis facere inimicum, homo est, alius est inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. respondebit: quis est alius inimicus meus ? uitium tuum. respondebit: quid est uitium meum? odium, quo odisti amicum tuum. Esto ergo similis medico. medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. ut liberet aegrotum, persequitur febrem. nolite amare uitia amicorum uestrorum, si amatis amicos uestros. sed cui dico, putas, ne facio ego ipse? quod dico, fratres mei, facio, si in me facio. primus autem in me facio, si a domino accipio odio uitia mea, cor meum ad sanandum offero medico, persequor peccata, quantum possum, gemo de illis, confiteor, quia sunt in me, et ego accuso me. qui me reprehendebas, corrige te. haec est iustitia, ne dicatur nobis: stipulam in oculo fratris tui tu uides et trabem in oculo tuo non uides. hypocrita, eice primum trabem bem de oculo tuo. ira fistuca est, odium trabes, sed nutristi fistucam et fit trabes. ira inueterata fit odium, fistuca nutrita fit trabes. ut ergo fistuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam uestram. uides sentisque odio te liuentem et reprehendis irascentem? tolle e te odium et recte reprehendis iram. fistuca est in oculo suo, in tuo trabes est. 20] Matth. 7, 3; Luc. 6, 41. 24] Eph. 4, 26. 1 disrupit D 2 egrotantem D 3 medicini D, an medici scriben- U B dum ? 4 illius deletum in D 7 inimicos D 8 qui D 9 hodiu D 11 egrotantem D 12 egredudinem D egrotu D 14 cui] qui Aug . 16 accipiodio D 17 gemeo D 18 acusso D 19 correge D 21 hy-. pochrita D eiece D 22 trabis D ubique nutris Aug . trabis sedfit odium D bis 24 fit D 25 liuentem Aug., libente D 26 tone e te scripsi, tollite D recte Aug., nec te D 27 duo D et oculus cum trabe quomodo potest uidere fistucam? nescio, quo fronte sub ora irascentem reprehendit, qui odium in corde reseruat. qui sub ora irascitur et cito irascitur et cito placatur, fistucam quidem incurrit, sed statim per paenitentiam eam abstulit. qui uero odium perlongo tempore in corde tenuerit, nutriendo fistucam in trabem conuertit. trabes est in oculo tuo, quia fistucam ibi natam statim tollere noluisti. cum illa dormisti, cum illa surrexisti, eam in te ipsum excoluisti, falsis suspicionibus inrigasti, uerba adulantium et ad te uerba mala de amico deferentium credendo nutristi, fistucam non auulsisti diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odire. fratrem tuum expanescis an non expauescis? dico tibi, noli odire et securus es. respondes et dicis mihi: quid est odisse et quid mali est, quod odit homo inimicum suum? odisti fratrem tuum, sed odium contemnis. audi diuinam scripturam: qui odit fratrem suum, homicida est. ergo si homicida est, non uenenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti, non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus, postremum ipsum scelus non fecisti, tantum odisti et prius te quam illum occidisti. disce ergo iustitiam, ut non oderis nisi uitia hominis. hoc si tenueritis et hanc iustitiam feceritis, ut homines etiam uitiosos sanare malitis potius quam damnare, ante tribunal aeterni iudicis non pro odio damnandi, sed pro caritate uel pace coronandi feliciter uenietis praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. 161 1 loann. 3, 15. 1 trabem D nescio-lin. 6 conuertit om. Aug . 2 quo] D 3 hora D irascaetur D (priore loco) 4 penitentia D 5 p longo D 7 natum D 8 ipsu D, ipso Aug . 9 adolentium D 10 defferentiu D 12 odere D suum D expauiscis D utroque loco 14 respondis D mali Attg., male D 15 sed] si add. Aug . 16 hodium D contempnis D 17 ergo—est] qui odit, homicida est. numquid modo potes dicere: quid ad me, ut homicida sim? qui odit, homicida est Aug . 19 non locumtantum odisti add. D in marg. sup . 23 malletis D putius D dampnare D 24 eternis D dampnandi D