<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VI.  SERMO IN NATIUITATE APOSTOLOICUM IACOB ET IOHANNIS. </title></ab><p rend="script">Rogo uos, fratres carissimi, ut (non) moleste accipiatis nec<lb n="20"/>
            nos superfluos iudicetis, quod uos pro amore inimicorum frequentius <lb/>
            commonemus. hoc ideo faciamus, quia ad sananda <lb/>
            uulnera omnium peccatorum nullum medicamentum fortius <lb/>
            esse cognouimus, nec uobis ineptum esse uideatur, quod aliquotiens <lb/>
            etiam in sollemnitatibus martyrum ad amorem uos

<note type="footnote"> 10] Matth. 25, 41. 12] Matth. 25, 34. <lb/>
            h th </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uelud <hi rend="italic">D</hi> hydropis <hi rend="italic">Aug.,</hi> et trobis <hi rend="italic">D</hi> 2 hydropicus <hi rend="italic">Aug.,</hi> adropicus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 3 sitit <hi rend="italic">Aug.,</hi> sitiuit <hi rend="italic">D</hi> pereclitatur <hi rend="italic">D</hi> 7 itenere <hi rend="italic">D</hi> uite <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            8 eternam <hi rend="italic">D</hi> elymosina <hi rend="italic">D</hi> 9 die D stprelitate <hi rend="italic">D</hi> 10 meruert <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            11 eternum <hi rend="italic">D</hi> 14 cooperuisti <hi rend="italic">D</hi> 19 incipit sermo qui in natiuitate <lb/>
            apostolorum iacob et iohanis et quando uolueris dici potest <hi rend="italic">D; exstat <lb/>
            initium huius sermonis apud Magum, bibl. patr. nou. I 242 editum <lb/>
            Augvistini nomine ex cod. Uatic. 4951 et cod. Ottoboniano 978; reliqua <lb/>
            sernumis para (inde a p. 244, 7</hi> noli) <hi rend="italic">cum Augustini sermonis 49, 5—7 <lb/>
            parte congruit</hi> 20 non <hi rend="italic">om. D</hi> 21 iudicetis <hi rend="italic">D</hi> p <hi rend="italic">D</hi> 22 facimus <hi rend="italic">Aug</hi>. </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="244"/>
            prouocemus inimicorum. propterea hoc fieri uolumus, quia omnes <lb/>
            martyres per istam perfectissimam caritatem ad coronam martyrii <lb/>
            peruenisse cognouimus, quod etiam in beato Stephano inpletum <lb/>
            esse cum ingenti admiratione gaudeamus. diligenter, <lb/>
            quaeso, adtendite, fratres, et intellegite, quia in omnibus malis <lb n="5"/>
            hominibus uitia potius habere odio debemus, non homines, <lb/>
            diligere hominem, odisse uitium. noli propter hominem diligere <lb/>
            uitium nec propter uitium odisse hominem. homo proximus <lb/>
            tuus est, uitium inimicus est proximo tuo. tunc amas <lb/>
            amicum tuum, si oderis uitium, quod nocet amico tuo. si <lb n="10"/>
            credis, bene facis, quia iustus ex fide uiuit. quod abundat <lb/>
            in rebus humanis, hoc dico. aliquando amico tuo carissimo <lb/>
            inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. incipiunt <lb/>
            esse de tribus amicis duo inter se inimici. quid faciat medius, <lb/>
            qui remansit? unus ex illis, qui se odio habent, uult, ut <lb n="15"/>
            oderis cum illo, quem ille odio habet, et haec uerba tibi dicit: <lb/>
            non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. et quod tibi <lb/>
            dicit iste de illo, hoc tibi dicit ille de isto. tres enim eratis, <lb/>
            duo coeperunt esse discordes et remansisti tu solus. si huic <lb/>
            te iunxeris, illum odio habebis inimicum, si illi, istum, si <lb n="20"/>
            ambobus, ambo murmurabunt. ecce temptatio. exspectas forte <lb/>
            a me audire, quid facias. permane amicus amborum. qui discordant <lb/>
            inter se, concordent per te. mala si aliqua audisti ab <lb/>
            altero de altero, noli prodere alteri, ne forte postea sint amici, <lb/>
            qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos dei. ecce <lb/>
            nemo te prodit deo. deus est, qui te uidet, qui te iudicat. <lb/>
            audisti ab irato uerbum, a dolente ac succensente: moretur <lb/>
            in te. quare proditur, quare profertur? non enim si in te

<note type="footnote"> 10] Iac. 2,19. 11] Galat. 3,11 al. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 jtuocpmus <hi rend="italic">D</hi> 3 baeato <hi rend="italic">D</hi> 5 quesso <hi rend="italic">D</hi> 6 putius <hi rend="italic">D</hi> hodio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            7 hodisse <hi rend="italic">D</hi> 9 inimicus <hi rend="italic">mpra ras. exstat in D,</hi> inimicum <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 nocet <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> tuo si credis <hi rend="italic">supra ras. in D</hi> 11 habundat <hi rend="italic">D</hi> 15 hodio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 odps <hi rend="italic">D</hi> 19 caeperunt <hi rend="italic">D</hi> 20 iunxeris <hi rend="italic">D</hi> hodio <hi rend="italic">D</hi> 24 crdire D <lb/>
            26 dixi <hi rend="italic">Aug.,</hi> dixit <hi rend="italic">D</hi> 28 adolente <hi rend="italic">D</hi> succensante <hi rend="italic">D</hi> moriatur <hi rend="italic">Avg</hi>. <lb/>
            I <lb/>
            29 sin <hi rend="italic">D</hi> (i <hi rend="italic">man. alt.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            fuerit, disrumpet te. dic sane amico, qui uult te facere inimicum <lb/>
            amici tui, alloquere et tamquam aegrotantem animam <lb/>
            medicinae lenitate pertracta. dic illi: quare uis, ut sim inimicus <lb/>
            illius? respondebit: quia inimicus meus est. uis ergo, ut <lb/>
            sim inimicus illius inimici tui? inimicus esse debeo peccati<lb n="5"/>
            tui. iste, cui me uis facere inimicum, homo est, alius est <lb/>
            inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. <lb/>
            respondebit: quis est alius inimicus meus ? uitium tuum. <lb/>
            respondebit: quid est uitium meum? odium, quo odisti amicum <lb/>
            tuum. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Esto ergo similis medico. medicus non amat aegrotantem, <lb/>
            si non odit aegritudinem. ut liberet aegrotum, persequitur <lb/>
            febrem. nolite amare uitia amicorum uestrorum, si amatis <lb/>
            amicos uestros. sed cui dico, putas, ne facio ego ipse? quod <lb/>
            dico, fratres mei, facio, si in me facio. primus autem in me<lb n="15"/>
            facio, si a domino accipio odio uitia mea, cor meum ad sanandum <lb/>
            offero medico, persequor peccata, quantum possum, gemo <lb/>
            de illis, confiteor, quia sunt in me, et ego accuso me. qui <lb/>
            me reprehendebas, corrige te. haec est iustitia, ne dicatur <lb/>
            nobis: stipulam in oculo fratris tui tu uides et trabem<lb n="20"/>
            in oculo tuo non uides. hypocrita, eice primum trabem <lb/>
            bem de oculo tuo. ira fistuca est, odium trabes, sed nutristi <lb/>
            fistucam et fit trabes. ira inueterata fit odium, fistuca <lb/>
            nutrita fit trabes. ut ergo fistuca non fiat trabes, non occidat <lb/>
            sol super iracundiam uestram. uides sentisque odio te liuentem <lb n="25"/>
            et reprehendis irascentem? tolle e te odium et recte <lb/>
            reprehendis iram. fistuca est in oculo suo, in tuo trabes est.

<note type="footnote"> 20] Matth. 7, 3; Luc. 6, 41. 24] Eph. 4, 26. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 disrupit <hi rend="italic">D</hi> 2 egrotantem <hi rend="italic">D</hi> 3 medicini <hi rend="italic">D, an</hi> medici <hi rend="italic">scriben-</hi> <lb/>
            U B <lb/>
            <hi rend="italic">dum</hi>? 4 illius <hi rend="italic">deletum in D</hi> 7 inimicos <hi rend="italic">D</hi> 8 qui <hi rend="italic">D</hi> 9 hodiu <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            11 egrotantem D 12 egredudinem <hi rend="italic">D</hi> egrotu <hi rend="italic">D</hi> 14 cui] qui <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            16 accipiodio <hi rend="italic">D</hi> 17 gemeo <hi rend="italic">D</hi> 18 acusso <hi rend="italic">D</hi> 19 correge <hi rend="italic">D</hi> 21 hy-. <lb/>
            pochrita <hi rend="italic">D</hi> eiece <hi rend="italic">D</hi> 22 trabis <hi rend="italic">D</hi> ubique nutris <hi rend="italic">Aug</hi>. trabis sedfit <lb/>
            odium <hi rend="italic">D bis</hi> 24 fit <hi rend="italic">D</hi> 25 liuentem <hi rend="italic">Aug.,</hi> libente <hi rend="italic">D</hi> 26 tone e <lb/>
            te <hi rend="italic">scripsi,</hi> tollite <hi rend="italic">D</hi> recte <hi rend="italic">Aug.,</hi> nec te <hi rend="italic">D</hi> 27 duo <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            et oculus cum trabe quomodo potest uidere fistucam? nescio, <lb/>
            quo fronte sub ora irascentem reprehendit, qui odium in corde <lb/>
            reseruat. qui sub ora irascitur et cito irascitur et cito placatur, <lb/>
            fistucam quidem incurrit, sed statim per paenitentiam eam <lb/>
            abstulit. qui uero odium perlongo tempore in corde tenuerit, <lb n="5"/>
            nutriendo fistucam in trabem conuertit. trabes est in oculo <lb/>
            tuo, quia fistucam ibi natam statim tollere noluisti. cum <lb/>
            illa dormisti, cum illa surrexisti, eam in te ipsum excoluisti, <lb/>
            falsis suspicionibus inrigasti, uerba adulantium et ad te uerba <lb/>
            mala de amico deferentium credendo nutristi, fistucam non <lb n="10"/>
            auulsisti diligentia tua, trabem fecisti. 
</p><p>Tolle trabem de oculo tuo, noli odire. fratrem tuum expanescis <lb/>
            an non expauescis? dico tibi, noli odire et securus es. <lb/>
            respondes et dicis mihi: quid est odisse et quid mali est, <lb/>
            quod odit homo inimicum suum? odisti fratrem tuum, sed <lb n="15"/>
            odium contemnis. audi diuinam scripturam: qui odit fratrem <lb/>
            suum, homicida est. ergo si homicida est, non uenenum <lb/>
            parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti, <lb/>
            non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus, <lb/>
            postremum ipsum scelus non fecisti, tantum odisti et prius te <lb n="20"/>
            quam illum occidisti. disce ergo iustitiam, ut non oderis nisi <lb/>
            uitia hominis. hoc si tenueritis et hanc iustitiam feceritis, ut <lb/>
            homines etiam uitiosos sanare malitis potius quam damnare, <lb/>
            ante tribunal aeterni iudicis non pro odio damnandi, sed pro <lb/>
            caritate uel pace coronandi feliciter uenietis praestante domino <lb n="25"/>
            nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et cum <lb/>
            spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

<note type="footnote"> 161 1 loann. 3, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 trabem <hi rend="italic">D</hi> nescio-lin. 6 conuertit <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 2 quo] <hi rend="italic">D</hi> 3 hora D <lb/>
            irascaetur D <hi rend="italic">(priore loco)</hi> 4 penitentia <hi rend="italic">D</hi> 5 p longo <hi rend="italic">D</hi> 7 natum D <lb/>
            8 ipsu D, ipso <hi rend="italic">Aug</hi>. 9 adolentium <hi rend="italic">D</hi> 10 defferentiu <hi rend="italic">D</hi> 12 odere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            suum D expauiscis D <hi rend="italic">utroque loco</hi> 14 respondis <hi rend="italic">D</hi> mali <hi rend="italic">Attg.,</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">D</hi> 15 sed] si <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 16 hodium <hi rend="italic">D</hi> contempnis D <lb/>
            17 ergo—est] qui odit, homicida est. numquid modo potes dicere: quid <lb/>
            ad me, ut homicida sim? qui odit, homicida est <hi rend="italic">Aug</hi>. 19 non locumtantum <lb/>
            odisti <hi rend="italic">add. D in marg. sup</hi>. 23 malletis <hi rend="italic">D</hi> putius <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dampnare <hi rend="italic">D</hi> 24 eternis <hi rend="italic">D</hi> dampnandi <hi rend="italic">D</hi> </note>
</p><pb n="247"/></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VII.  DE EPIPHANIA. </title></ab><p>Proxime, fratres carissimi, eius diei redemptionis nostrae <lb/>
            celebrauimus sacramentum, quo deus hominem cum infirmitatibus <lb/>
            induit. hodie uero illud excolimus, quo se deus in homine<lb n="5"/>
            uirtutibus declarauit pro eo, quod in hac die siue caelo <lb/>
            stellam ortus sui nuntium praebuit, siue quod in Cana Galilaeae <lb/>
            in conuiuio nuptiali aquas in uinum conuertit, siue <lb/>
            quod in Iordanis undis aquas ad reparationem humani generis <lb/>
            suo baptismo consecrauit, siue quod de quinque panibus quinque<lb n="10"/>
            milia hominum satiauit. in quolibet horum salutis nostrae <lb/>
            mysteria continentur et gaudia. nobis enim ex uirgine natus <lb/>
            est, quod stella monstrauit. nos in melius esse mutandos <lb/>
            operis miraculo et aquarum conuersione signauit, nobis remedia <lb/>
            prouidit ex baptismo, quod in Iordanis alueo praebuit,<lb n="15"/>
            prouocauit. et ideo, fratres carissimi, in omni actu <lb/>
            nostro stellam fidei praeferamus et in custodiam puritatis <lb/>
            Christi baptismum celebremus, quia et haec Christi regeneratio <lb/>
            tuae fidei confirmatio est. insinuauit enim tibi muneris <lb/>
            sui beneficium per secundae natiuitatis exemplum et, quod facere<lb n="20"/>
            te uoluit, prior fecit. 
</p><p rend="script">Legimus Iudaeos diuersa sub lege habuisse baptismata, sed <lb/>
            nullum ex his contra praeuaricationis malum generalem potuit <lb/>
            conferre medicinam. et ideo pro absolutione totius mundi indigebant <lb/>
            regenerationis aquae caelitus sanctificari et, quia per <lb n="25"/>
            uniuersum mundum sacramentum baptismi humano generi opus <lb/>
            erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Iordanis <lb/>
            alueo unica ac singulari pietate descendit. tunc enim Christum

<note rend="script" type="footnote"> 2 incipit de epiphania in uigiliis dicenda <hi rend="italic">D</hi> 3 die <hi rend="italic">D</hi> 6 siue] quod <lb/>
            in <hi rend="italic">add. Aug. Max</hi>. 7 chanan <hi rend="italic">D</hi> 9 humano <hi rend="italic">D</hi> 10 siue-satiauit <lb/>
            <hi rend="italic">om. Max</hi>. 12 misteria <hi rend="italic">D enim Aug.,</hi> e <hi rend="italic">D</hi> 13 <hi rend="italic">uerba</hi> nos—prouoa <lb/>
            <lb/>
            canit <hi rend="italic">immutata legimtur apud Max. et Aug</hi>. motandos <hi rend="italic">D</hi> 14 quam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 babtismo <hi rend="italic">D</hi> albeo <hi rend="italic">D</hi> 17 custotiit <hi rend="italic">D</hi> 19 tuae-tibi] nostraenobis <lb/>
            <hi rend="italic">Max. Aug</hi>. 20 ezempl{|u <hi rend="italic">D</hi> 22 babtismata <hi rend="italic">D</hi> 24 absolutionem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">aqua Max</hi>. 26 babtismi <hi rend="italic">D</hi> 28 albeo <hi rend="italic">D,</hi> alueum <hi rend="italic">Max. Aug</hi>. singulare <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> discendit <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            dominum non tam lauauit unda quam lota est. tibi enim <lb/>
            Christus nascendo aduenit, tibi uiuendo militauit, tibi moriendo <lb/>
            conflixit. quem uides pro te mortuum, pro te intellege baptizatum. <lb/>
            itaque Christus dominus qualis post baptismum talis <lb/>
            omnino etiam ante baptismum fuit. et ideo praecursor eius atque <lb n="5"/>
            baptista ita, cum ad eum baptizandus ueniret, alloquitur: <lb/>
            ego, domine, a te baptizari debeo et tu uenis ad me? <lb/>
            quid euidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid <lb/>
            fortius? ego a te debeo baptizari, id est, qui fons es innocentiae <lb/>
            et plenitudo iustitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis <lb n="10"/>
            accipere, ego, inquit, a te debeo baptizari, quia tecum <lb/>
            exhibes et in te possides puritatis munera et baptismatis <lb/>
            sacramenta et, quod ego dabo te largiente per gratiam, tu obtines <lb/>
            per naturam. creaturae interea fit profectus. creatoris <lb/>
            adtactu membra tinguntur et fluenta ditantur. uitali gratia <lb n="15"/>
            non corpus ex flumen, sed flumen mutatur ex corpore. descendere <lb/>
            in se fontem suum felix unda miratur sub uno <lb/>
            momento aeterna remedia concipiens et nouandam generationem <lb/>
            fecunditate parturiens, quod acceperat, hoc reddens et, <lb/>
            quod non habebat, accipiens. <lb n="20"/>
            
</p><p>Inter haec mirum esset, quod se dominus serui subdidit <lb/>
            benedictioni, nisi cruci (se) subdidisset et morti. et ille quidem <lb/>
            pretiosum sibi hominem esse pretii ipsius dignitate perdocuit. <lb/>
            sed hinc quoque intellegimus, quam grandes apud se <lb/>
            aestimet dominus noster humanorum criminum causas, propter

<note type="footnote"> 7] Matth. 3, 14. </note>

<note type="footnote"> 3 conflexit <hi rend="italic">D</hi> mortuoru <hi rend="italic">D</hi> pro te <hi rend="italic">ex</hi> propter <hi rend="italic">D</hi> babtizatu <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            I itaque-post baptismum <hi rend="italic">um. Max. Aug</hi>. babtismum <hi rend="italic">D utroque loco</hi> <lb/>
            5 praecursor eius <hi rend="italic">Max. Aug.,</hi> pcursorem <hi rend="italic">D</hi> 6 babtista <hi rend="italic">D</hi> ita] eum <lb/>
            <hi rend="italic">add. Max. Aug</hi>. babtizandus <hi rend="italic">D r eraswn)</hi> 7 babtizari <hi rend="italic">D</hi> 8 babtizati <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 9 babtizari <hi rend="italic">D</hi> id est <hi rend="italic">suprascr. D supra rasuram,</hi> in <hi rend="italic">qua <lb/>
            erat</hi> puritate 11 inquid <hi rend="italic">D</hi> babtizati <hi rend="italic">D</hi> 12 exibes <hi rend="italic">D</hi> possedis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            babtismatis <hi rend="italic">D</hi> 13 largente <hi rend="italic">D</hi> 15 adtactus <hi rend="italic">D</hi> uitali-corpore <hi rend="italic">om. <lb/>
             Max</hi>. uitalem gratiam <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 mutuatur <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 discendere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            te <hi rend="italic">D</hi> 18 eterna <hi rend="italic">D</hi> noua deum regenerationis fecunditate <hi rend="italic">Max. Aug</hi>. <lb/>
            19 acciperat <hi rend="italic">D</hi> 20 accipiel!ns <hi rend="italic">D</hi> 22 benedictione <hi rend="italic">D</hi> cruce <hi rend="italic">D</hi> se <lb/>
            <hi rend="italic">om. D</hi> subdedis sed <hi rend="italic">D</hi> 25 creminu <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="249"/>
            quas non angelum, non archangelum, sed misit deum ad terras. <lb/>
            quam grauis sit peccati, quam dura condicio, prodit <lb/>
            remedii magnitudo. quanta malorum discussio erit, qua damnabuntur, <lb/>
            sollicitudo indicat, qua redimuntur. 
</p><p>Omni ergo uigilantia atque diligentia caueamus, ne uulneret<lb n="5"/>
            diabolus, quod sanauit deus, ne per consensum cordis, per flagitium <lb/>
            corporis seruitutem, quam debemus domino magis exhibere, <lb/>
            praebeamus inimico. et quidem si quis uiolentus ac <lb/>
            praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, <lb/>
            nonne dignum summo odio duceremus, nonne merito tamquam<lb n="10"/>
            hostem detestaremur? et quo tandem animo diabolo per peccatum <lb/>
            consentimus, qui nobis substantiam non uult auferre, <lb/>
            sed uitam, non terram fraudare, sed caelum, non fines possessionis <lb/>
            angustare, sed infinita spatia aeternitatis? inter haec o <lb/>
            homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te domini<lb n="15"/>
            tui uolueris aestimare de pretio, poteris non dubitare de regno. 
</p><p>Illud, fratres carissimi, quod die tertia nuptias factas in Cana <lb/>
            . Galilaeae et quod aquam in uina conuersam fuisse modo, cum <lb/>
            euangelium legeretur, audiuimus, uideamus, quae sunt illae <lb/>
            nuptiae. hic adquisitio uel reparatio nostra uotis et festis<lb n="20"/>
            nuptialibus demonstratur, sicut in alio loco cum choro et symphonia <lb/>
            reditus filii iunioris excipitur. sex autem hydriae sunt <lb/>
            sex mundi huius aetates, prima ab Adam usque ad Noe, a Noe <lb/>
            usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid <lb/>
            usque in transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis<lb n="25"/>
            usque ad Iohannem baptistam. quibus temporibus non <lb/>
            defuit prophetia de Christo, per quas iusti figuram et typum <lb/>
            domini praetulerunt. capiunt uero metretas binas uel ternas,

<note type="footnote">1 terras] <hi rend="italic">quae BeqUtmttw apud Maximum infra p. 256, 11 apud Faustum<lb/>
             leguntur</hi> 2 cendicitio <hi rend="italic">D</hi> 3 remedi <hi rend="italic">D</hi> dampnabuntur <hi rend="italic">D,</hi> impii <lb/>
            <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 4 redemuntur <hi rend="italic">D,</hi> pii <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 6 diabulus <hi rend="italic">D</hi> 8 pro- <lb/>
            <hi rend="italic">bemur Aug. uiolentius D 10 du ceremus D 11 diabulo D</hi> 13 fraudere <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 0 o:lmo <hi rend="italic">D</hi> 17 chanan <hi rend="italic">D\'</hi> 18 uina <hi rend="italic">scripsi coli. p. 250, 3,</hi> <lb/>
            uino <hi rend="italic">D,</hi> uinum <hi rend="italic">Aug</hi>. 19 euuangeliu <hi rend="italic">D</hi> ille <hi rend="italic">D</hi> 21 simphonia <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 etatis <hi rend="italic">D</hi> prima-Christo <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 24 dauit &amp;/1 dauit <hi rend="italic">D</hi> 25 babilonis <lb/>
            <hi rend="italic">D utroque loco</hi> transmigrationem <hi rend="italic">D</hi> 26 babtista <hi rend="italic">D</hi> 28 me- <lb/>
            « <lb/>
            tritas D </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            quia fidem intra se continent trinitatis. sed uideamus, quid <lb/>
            dicit sermo diuinus. ipsa sacra tractemus euangelii oracula. 
</p><p>In Cana Galilaeae aquam in uina conuertit et latentem sub <lb/>
            homine dominum operum uirtute detexit. et die, inquit, <lb/>
            tertia. nuptiae fiebant. sed quae sunt istae nuptiae nisi <lb n="5"/>
            gaudia salutis humanae? quare die tertia? siue quia nobis <lb/>
            mysterium trinitatis ostendit, siue quod die tertia resurrexit. <lb/>
            itaque tamquam sponsus procedens de thalamo suo descendit <lb/>
            ad terras et ecclesiae ex gentibus congregandae suscepta incarnatione <lb/>
            iungendus. cui quidem ecclesiae, quae utique nos <lb n="10"/>
            sumus, et arras et dotem dedit. arras dedit, quando nobis est <lb/>
            ex lege promissus, dotem dedit, quando pro nobis immolatus <lb/>
            est. et alio modo hoc potest accipi, ut arras praesentem <lb/>
            gratiam, dotem intellegamus uitam aeternam. uideamus, quid <lb/>
            agit in Cana Galilaeae. hic iam prodant nobis deum stupenda <lb n="15"/>
            miracula. 
</p><p rend="script">Statuuntur hydriae capientes metretas binas uel ternas. inplentur <lb/>
            hydriae. mutantur subito aquae homines postmodum <lb/>
            mutaturae et, dum in melius mutantur, uelut baptismatis uim <lb/>
            loquuntur. quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur <lb n="20"/>
            et, dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem <lb/>
            gratiorem inferior creatura transfertur, mysterium secundae <lb/>
            natiuitatis aperitur. nihil in ipsis aquis de sua quantitate inminuitur <lb/>
            et, dum in se manerent, a se omnino nobili commutatione <lb/>
            degenerant. pereunt substantiae suae, adquiruntur <lb n="25"/>
            alienae. fortior tenui materiae adquiritur sapor et occulta

<note type="footnote"> 4] Ioann. 2,1. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 int <hi rend="italic">D</hi> uideainus <hi rend="italic">Aug.,</hi> ueitiamus D 2 tractemus <hi rend="italic">scripsi,</hi> tractamus <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> retractemus <hi rend="italic">Aug</hi>. euuangelii <hi rend="italic">D</hi> 3 chanan <hi rend="italic">D</hi> galileae <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            aquam <hi rend="italic">scripsi coll. p. 249,18,</hi> aqua <hi rend="italic">D,</hi> aquas <hi rend="italic">Aug</hi>. latante <hi rend="italic">D</hi> 4 in- <lb/>
            <hi rend="italic">quid D 5 sed</hi> quae <hi rend="italic">scripsi,</hi> 9 que <hi rend="italic">D,</hi> quae <hi rend="italic">Aug</hi>. iste <hi rend="italic">D</hi> 8 diseenti\' <lb/>
            h <lb/>
            dit <hi rend="italic">D</hi> 9 genl:hus <hi rend="italic">D</hi> 11 totem <hi rend="italic">D</hi> 15 canaan <hi rend="italic">D</hi> prodeant <hi rend="italic">et</hi> dei <lb/>
            <hi rend="italic">Aug. Euseb</hi>. 18 ydriae <hi rend="italic">D</hi> motantur <hi rend="italic">D</hi> 19 motature <hi rend="italic">D</hi> motantur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> babtismatis <hi rend="italic">D</hi> 20 loquntur <hi rend="italic">D</hi> 21 aliut <hi rend="italic">D</hi> 22 grationem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            secunde <hi rend="italic">D bis</hi> 28 quantitate <hi rend="italic">Aug.,</hi> qualitate <hi rend="italic">D</hi> 24 <hi rend="italic">fort</hi>. manent, maneant<lb/>
             <hi rend="italic">Aug</hi>. commotatione <hi rend="italic">D</hi> 25 periunt <hi rend="italic">D</hi> 26 aliaene <hi rend="italic">D</hi> matyrię <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            fluentis leuibus uirtus infunditur et aquarum natura inebriatur <lb/>
            ac sic nouo more creatoris sui potentiam confitentur. quis <lb/>
            potest ista conuertere nisi qui potuit et creare? 
</p><p>Deficiente ergo uino dicit ad legum mater eius: uinum <lb/>
            non habent. primo loco requiramus, quod fuit uinum, quod<lb n="5"/>
            defecisse dicitur, et quid sit aliud uinum, quod mirabiliter <lb/>
            praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat dicens: <lb/>
            omnis homo primum bonum uinum ponit et, cum inebriati <lb/>
            fuerint, id, quod deterius est. tu uero seruasti <lb/>
            bonum uinum usque nunc. uinum multis locis accipimus<lb n="10"/>
            diuina praecepta et scripturas sanctas meracissimum uigorem <lb/>
            caelestis sapientiae continentes, quibus ad amorem domini incalescant <lb/>
            sensus et inebriantur affectus, secundum illud, quod <lb/>
            de sapientia dictum est: parauit mensam suam, miscuit <lb/>
            uinum suum in cratere. scripturarum ergo diuinarum<lb n="15"/>
            uirtus, si quando alicuius interiora repleuerit, dicere poterit <lb/>
            cum propheta: potasti nos uino conpunctionis, et: poculum <lb/>
            tuum inebrians quam praeclarum est. operante <lb/>
            ergo Christo in Cana Galilaeae uinum defecit et uinum fecit, <lb/>
            id est umbra remouetur et ueritas praesentatur, lex recedit,<lb n="20"/>
            gratia succedit, carnalia spiritalibus commutantur, in nouum <lb/>
            testamentum obseruatio uetusta transfunditur, sicut beatus apostolus <lb/>
            dicit: uetera transierunt et ecce in Christo facta <lb/>
            sunt omnia noua. quomodo autem hydriae illae inpletae <lb/>
            aqua nihil minuunt ex eo, quod erant, et tamen incipiunt esse, <lb n="25"/>
            quod non erant, ita lex non periuit per aduentum Christi absoluta, <lb/>
            sed profecit. uino ergo deficiente uinum aliud ministratur. <lb/>
            bonum quidem est uetus testamentum, sed sine spiritali intellectu <lb/>
            euanescit in littera, nouum uero odorem uitae reddidit in gratia.

<note type="footnote"> 4] Ioann. 2,3. 8] Ioann. 2,10. 14] Prou. 9,2. 17] Psalm. 59,5. <lb/>
            Psalm. 22, 5. 23] 2 Cor. 5,17. </note>

<note type="footnote"> 1 lenibus <hi rend="italic">Euseb</hi>. 2 more <hi rend="italic">ex</hi> mouere <hi rend="italic">D</hi> 6 deficisse <hi rend="italic">D</hi> aliut <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            13 inebrientur <hi rend="italic">Aug</hi>. 15 crataere <hi rend="italic">D</hi> 19 chanaan <hi rend="italic">D</hi> unft defecit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            fecit] fit <hi rend="italic">Aug. Euseb</hi>. 21 succidit <hi rend="italic">D</hi> commotantur <hi rend="italic">D</hi> 24 ydrie <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ille inplete <hi rend="italic">D</hi> 25 minuunt <hi rend="italic">D Euseb.,</hi> minuuntur <hi rend="italic">Aug</hi>. 26 periuit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> peribit <hi rend="italic">D,</hi> perit <hi rend="italic">Aug. Euseb</hi>. 27 profecit <hi rend="italic">scripsi,</hi> proficit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            29 reddit <hi rend="italic">Aug. Euseb</hi>. </note> 
<pb n="252"/>
            
</p><p>Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in <lb/>
            domu sponsi uideamus, quem sentire possimus. et quem alium <lb/>
            nisi beatum Paulum intellegere debemus, qui post legis acceptionem <lb/>
            noui testamenti mysteriorum suauissimo uel odore uel <lb/>
            gustu et spiritalium sensuum fraglantia repletus et inebriatus <lb n="5"/>
            exclamat et laudat: tu seruasti bonum uinum usque adhuc. <lb/>
            uideamus tamen, quem ad modum ipsum uinum laudat: <lb/>
            nec oculus, inquit, uidit nec auris audiuit nec in cor <lb/>
            hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus <lb/>
            se. ecce uera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operantur, <lb n="10"/>
            quando de pessimis bonos fecit, de superbis humiles, <lb/>
            de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos dei. quae <lb/>
            potest maiora exercere miracula, quam quando hominem uermem <lb/>
            et putredinem dignatur in statum angelicum promouere, <lb/>
            de terrenis in caelestibus collocare et in gratiam suae adoptionis <lb n="15"/>
            adsumere, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu <lb/>
            sancto uiuit in omnia saecula saeculorum. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS. </title></ab><p rend="script">Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres <lb/>
            carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus <lb/>
            est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine <lb/>
            declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic <lb/>
            uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes <lb n="25"/>
            usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus

<note type="footnote"> 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 <hi rend="italic">ante</hi> intellegere <hi rend="italic">rasura 2-3 litterurum exstat in D</hi> 4 odorem uel <lb/>
            gustum <hi rend="italic">D</hi> 5 <hi rend="italic">sensum])</hi> fraglantia <hi rend="italic">scripsi,</hi> flagrantia <hi rend="italic">D</hi> 6 ladat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            8 inquid <hi rend="italic">D</hi> 10 operatur <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 putridinem <hi rend="italic">D</hi> 19 item de epiphania <lb/>
            dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris <hi rend="italic">D; <lb/>
            editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V</hi> 98 <hi rend="italic">Famtini episcopi <lb/>
            nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae <lb/>
            (72, 771 M.) pars est</hi> 21 que <hi rend="italic">D</hi> natiuitatem <hi rend="italic">D</hi> 22 caelebrauimus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 ea p <hi rend="italic">D (erat</hi> ex <hi rend="italic">in ras.)</hi> ueneremus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. <lb/>
            adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in <lb/>
            pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. <lb/>
            reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo <lb/>
            in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles<lb n="5"/>
            ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem <lb/>
            ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium <lb/>
            peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque <lb/>
            in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in <lb/>
            praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium<lb n="10"/>
            populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. <lb/>
            Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, <lb/>
            sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? <lb/>
            quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero <lb/>
            corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato<lb n="15"/>
            lumine magis tenebrescit. 
</p><p>Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio <lb/>
            desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima <lb/>
            fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis <lb/>
            includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris<lb n="20"/>
            latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale <lb/>
            reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent <lb/>
            aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in <lb/>
            conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . <lb/>
            uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur<lb n="25"/>
            humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, <lb/>
            unitatem deuotio una testatur. 
</p><p>Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus <lb/>
            aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis

<note type="footnote"> 1 spectatur <hi rend="italic">Mai</hi> tugurio <hi rend="italic">Mai,</hi> te ogorio <hi rend="italic">D</hi> 3 humane <hi rend="italic">D</hi> 4 diuine <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 etthiopes <hi rend="italic">D</hi> 6 primitie <hi rend="italic">D</hi> 7 sinagoga <hi rend="italic">D</hi> pcaedit <hi rend="italic">D</hi> 12 penese <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 lnce <hi rend="italic">D</hi> 15 subfunditur <hi rend="italic">ex</hi> suffunditur <hi rend="italic">D</hi> eger <hi rend="italic">D</hi> 18 currentem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            puplico <hi rend="italic">D</hi> 19 dignatio <hi rend="italic">Aug. in serm. spurio</hi> 135, .3, ubi <hi rend="italic">haec sermonis <lb/>
            pars</hi> (interea beata <hi rend="italic">legatio-p. 254, 5</hi> corruptione custodiat) <hi rend="italic">legitur</hi> 20 terraque <lb/>
            <hi rend="italic">Dx</hi> 21 semplei <hi rend="italic">D</hi> 22 archanu <hi rend="italic">D</hi> 23 in <hi rend="italic">Aug. Mai, om. D</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">dignas D</hi> 25 mirre <hi rend="italic">D</hi> 27 unitatem <hi rend="italic">Aug. Mai,</hi> iniquitatem <hi rend="italic">D, an</hi> <lb/>
            uuaequitatem (uniquitatem) <hi rend="italic">scribendum</hi>? 28 studiamus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis <lb/>
            in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, <lb/>
            pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram <lb/>
            habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas <lb/>
            a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire <lb n="5"/>
            optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter <lb/>
            utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius <lb/>
            conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, <lb/>
            ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod <lb/>
            ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent <lb n="10"/>
            ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, <lb/>
            hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam <lb/>
            uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam. 
</p><p>Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc <lb/>
            scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo <lb n="15"/>
            et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim <lb/>
            ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per <lb/>
            superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem <lb/>
            redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli <lb/>
            uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. <lb n="20"/>
            per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, <lb/>
            per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere <lb/>
            festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae <lb/>
            diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, <lb/>
            per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem <lb n="25"/>
            studeamus. 
</p><p rend="script">Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae <lb/>
            tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum

<note type="footnote"> 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            1 perfectae <hi rend="italic">Mai,</hi> perfecta <hi rend="italic">D Aug</hi>. 2 fide <hi rend="italic">D</hi> 3 castatis <hi rend="italic">D</hi> mirram <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 4 inle||ssas <hi rend="italic">D</hi> 5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> motemus <hi rend="italic">D</hi> 7 ussu <hi rend="italic">D</hi> 8 conparaemus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> eterna uite <hi rend="italic">D</hi> 9 ita <hi rend="italic">suprascr. D</hi> ita <hi rend="italic">D</hi> meritum] <lb/>
            pretium <hi rend="italic">Mai</hi> 10 euuangeliSta <hi rend="italic">D</hi> 11 herodem <hi rend="italic">D</hi> (he <hi rend="italic">in ras.)</hi> 15 scijjre <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 ,:eam <hi rend="italic">D</hi> (m <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 redditur <hi rend="italic">D</hi> 18 cicidimus <hi rend="italic">D</hi> jjhumilitatem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 reddeamus <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 20 rediamus <hi rend="italic">D</hi> 21 uoluntatem <hi rend="italic">D</hi> luxoria <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 22 adque <hi rend="italic">D</hi> 23 nequitiae <hi rend="italic">D</hi> (nequi in <hi rend="italic">rafi.)</hi> <lb/>
            24 diabnlo <hi rend="italic">D</hi> 25 patria <hi rend="italic">D</hi> 26 studiamus <hi rend="italic">D</hi> 28 dexdera <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi <lb/>
            uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius <lb/>
            solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer <lb/>
            erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit <lb/>
            adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui <lb n="5"/>
            solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? <lb/>
            si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante <lb/>
            contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera <lb/>
            in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus <lb/>
            peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et<lb n="10"/>
            regnat in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIIII.  DE EPIPHANIA. </title></ab><p rend="script">Quod uobis de hesterna festiuitate propter laborem uigiliarum <lb/>
            reseruauimus, nunc, si iubetis, oportunius audire potestis. <lb n="15"/>
            proxime, fratres carissimi, natalem domini saluatoris exegimus, <lb/>
            quo nobis natus in tempore est omnium saeculorum ac temporum <lb/>
            antecessor et conditor. hodie uero per documenta certissima <lb/>
            deus in homine declaratus est, siue quod stellam de caelo <lb/>
            ortus sui nuntium praebuit, quam sequentibus magis usque ad<lb n="20"/>
            susceptae infantiae ueneranda cunabula praeuiam fecit, siue <lb/>
            quod in Iordanis alueo aquas omnibus gentibus ad salutem <lb/>
            humani generis suo baptismate consecrauit — eas enim ille <lb/>
            omnibus aquis purior non tam sanctificandus quam sanctificaturus <lb/>
            intrauit —, siue haec eadem illius miraculi dies sit, qua

<note rend="script" type="footnote"> 1 itenera <hi rend="italic">D</hi> imitari <hi rend="italic">ex</hi> mutari <hi rend="italic">D</hi> 2 remiare <hi rend="italic">D</hi> 3 coepit <hi rend="italic">Mai</hi> <lb/>
            4 incidere <hi rend="italic">D</hi> 5 qui fuerat—benedicit <hi rend="italic">D in marg. sup</hi>. 8 itenera <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 commotare <hi rend="italic">D</hi> 13 incipit de epiphania sermo faustini <hi rend="italic">D; hic sermo<lb/>
             exstat etiam in cod. Paris. lat. 3783 saec. XI fol. 90\' (P);</hi> item homelia <lb/>
            de scih epyphan scT fausti epi P 14 esterna <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">uerba</hi> proiime — <lb/>
            <hi rend="italic">p. 257, 5</hi> substantiae <hi rend="italic">congruunt cum initio Euseb. hom. 4</hi> 17 tepere <hi rend="italic">Dx</hi> <lb/>
            B, <lb/>
            ac <hi rend="italic">esc</hi> at D 18 per documenta certissima] şicut prodigia commendat <lb/>
            certissimo <hi rend="italic">P (suprascr. man. alt.)</hi> 19 stella <hi rend="italic">P Eus</hi>. 20 nuncia P <lb/>
            stupentibus <hi rend="italic">P Eus</hi>. utique P 21 suscepte <hi rend="italic">DP</hi> preuiam <hi rend="italic">P,</hi> puiam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 in <hi rend="italic">om. P</hi> 28 suo <hi rend="italic">ex</hi> sua <hi rend="italic">P</hi> babtismate <hi rend="italic">D</hi> 24 purior <hi rend="italic">Eus.,</hi> <lb/>
            prior <hi rend="italic">DP</hi> 25 quam <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="256"/>
            primum in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uina <lb/>
            conuertit. quo miraculo indicat hoc utique, quod gentes uniuersas <lb/>
            in aquarum similitudinem sensu uanissimo ac leuissimo <lb/>
            defluentes mutaturus est ad uerum prudentiae spiritalis saporem <lb/>
            et ad meram uerae fidei ueritatem. quolibet horum trium <lb n="5"/>
            salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim <lb/>
            uel ex uirgine natum est, quod stella monstrauit nobis, uel <lb/>
            ex baptismo concessum est, quod in Iordanis alueo consecrauit. <lb/>
            nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstrauit, <lb/>
            quando aquas in uina conuertit. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Ipsi autem magi, qui ad illa caelestis pueri ueneranda cunabula <lb/>
            stellae indicio peruenerunt, quid aliud expresserunt in <lb/>
            illis muneribus nisi fidem nostram? in eo enim, quod tria offerunt, <lb/>
            trinitas intellegitur, in eo uero, quod tres sunt et <lb/>
            singuli singula offerunt, in trinitate unitas declaratur. per <lb n="15"/>
            aurum rex ostenditur, de ture deus dinoscitur, per myrram, <lb/>
            quae condiendis corporibus apta est, sepultura crucifigendi <lb/>
            hominis praedicatur. secundum haec, carissimi, nos quoque <lb/>
            personam magorum spiritalibus imitemur obsequiis. in primis <lb/>
            tam diu quaeramus Christum, donec illum inuenire mereamur. <lb n="20"/>
            ducatum nobis praebeat uelut stella caeli lux fidei. haec illum <lb/>
            nobis ostendat non iam in praesepio uagientem, sed in summa <lb/>
            caeli arce dominantem, non in matris gremio, sed in patris <lb/>
            solio adorandum, nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad

<note rend="script" type="footnote"> 1 chana <hi rend="italic">P,</hi> chanan <hi rend="italic">D</hi> galaee <hi rend="italic">D</hi> 2 quo—lin. <hi rend="italic">10</hi> conuertdt <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            U <lb/>
            4 motaturos <hi rend="italic">D</hi> 5 meram uerae <hi rend="italic">scripn,</hi> miram aera <hi rend="italic">D</hi> 8 babtismo <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 motandos <hi rend="italic">D</hi> 11 <hi rend="italic">quae sequuntur usque ad finem congrmmt cum Aug. <lb/>
             serm. spur. 136, 4-6 (39, 2014 M.), usque ad p. 257,13</hi> permixtio in <hi rend="italic">fitie<lb/>
             sermonis 22 (57, 2H2 M.) Maximi Tawr. legwntur</hi> 12 stelle <hi rend="italic">DP</hi> iudicium <lb/>
            <hi rend="italic">P (o man. alt.),</hi> in!llldicio <hi rend="italic">D</hi> (iu <hi rend="italic">eras.)</hi> puenerunt <hi rend="italic">D</hi> aliut <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            expserunt <hi rend="italic">D</hi> 13 nisi in <hi rend="italic">P</hi> offeruntur <hi rend="italic">Mqx. Aug</hi>. 14 trinitas-offeruntur <lb/>
            in <hi rend="italic">om. P</hi> 15 singuli <hi rend="italic">ex</hi> singularis <hi rend="italic">D</hi> offeruntur <hi rend="italic">D</hi> trinitates <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
             <lb/>
            (i <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 16 aru <hi rend="italic">D</hi> ■dure <hi rend="italic">D</hi> deus thure P disnoscitur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            mirram <hi rend="italic">DP</hi> 17 condiendi <hi rend="italic">P (s man. alt.),</hi> colendis <hi rend="italic">D</hi> est apta corporibus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> cruciflendi <hi rend="italic">D</hi> 18 pdicantur <hi rend="italic">D</hi> carissimi] quo <hi rend="italic">P</hi> 19 emittemur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> obsequis <hi rend="italic">D</hi> 21 uelud <hi rend="italic">D</hi> nobis illam <hi rend="italic">P</hi> 22 ostehdit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 arcae <hi rend="italic">D</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> matris <hi rend="italic">om. P</hi> solio patris <hi rend="italic">P</hi> 24 ne <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            iudicium cum maiestate uenturum. sit quasi trium munerum <lb/>
            oblatio trinitatis perfecta confessio. credatur a nobis unitas <lb/>
            sine confusione coniuncta, trinitas sine separatione distincta. <lb/>
            pater et filius et spiritus sanctus unus deus credantur, tres <lb/>
            personae et non tres substantiae. quantum autem ad caelestis<lb n="5"/>
            naturae ordinem pertinet, in patre et filio et spiritu sancto <lb/>
            ita confitenda est una diuinitas, ut nec singularis putetur in <lb/>
            trinitate persona nec triplex in unitate substantia, sed ita adsignetur <lb/>
            pluralitas unitati, ne subtrahatur aequalitas trinitati, et, <lb/>
            licet intromittatur in una diuinitate numerositas, non sit tamen<lb n="10"/>
            recipienda diuersitas. ita ergo fidelium cordibus disponendus <lb/>
            est dei cultus, ut non admittatur uel in unitate separatio uel <lb/>
            in trinitate permixtio. 
</p><p rend="script">Proxima. enim est ab hac die, fratres carissimi, sacri natalis <lb/>
            dies. tunc dominus natus est, nunc baptizatus, tunc nos genuit<lb n="15"/>
            ad uitam, nunc regenerauit ad salutem. tunc Adam suscepit <lb/>
            perditum, nunc abluit peccatorem. uenit ergo ad baptismum, <lb/>
            sicut scriptum est. sed quid ablueret, qui erat mundus? <lb/>
            utique ut mundus ablueret inmundos. illum ergo currentes <lb/>
            aquae tunc infundebant, sed peccata nostra secum portabant. <lb n="20"/>
            de illo guttae baptismatis fluebant, sed nostra in guttis crimina <lb/>
            defluebant.s o misericordia simul et potentia domini! necdum <lb/>
            eramus in mundo et iam abluebamur in baptismo. mundati

<note rend="script" type="footnote"> 1 magestate P sit <hi rend="italic">Aug.,</hi> sic <hi rend="italic">D Max.,</hi> sed <hi rend="italic">P</hi> 2 oblatio <hi rend="italic">om. D Max</hi>. <lb/>
            B <lb/>
            credatur a nobis <hi rend="italic">D bis</hi> ullnitas <hi rend="italic">D,</hi> una P 3 confussione <hi rend="italic">D,</hi> confessione <lb/>
            P (u man. <hi rend="italic">alt.)</hi> iuncta P reparatio <hi rend="italic">D</hi> distincta <hi rend="italic">D</hi> Cx <hi rend="italic">erasum),</hi> disia <lb/>
            <lb/>
            iuncta P 4 credatur <hi rend="italic">D</hi> 5 sed <hi rend="italic">P</hi> caelestem P (is <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 7 confidenter <lb/>
            <hi rend="italic">Dl</hi> 8 nec] ac <hi rend="italic">D</hi> substantiae <hi rend="italic">D1</hi> 9 unitate <hi rend="italic">Dl</hi> nec <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            trinitati subtrahatur aequalitas P aequalilitas <hi rend="italic">D</hi> sed <hi rend="italic">P</hi> 10 deiad <lb/>
            <lb/>
            tate <hi rend="italic">P</hi> 11 dispondemus <hi rend="italic">D</hi> 12 mittatur <hi rend="italic">D</hi> seperatio <hi rend="italic">D</hi> 13 pmixjtio <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 est <hi rend="italic">om. P</hi> sacre P 15 die P natus e. d. P babtizatus <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> renatus P nos <hi rend="italic">suprascr. D</hi> 16 salutem] perfectissimam <lb/>
            uitam P suscipit <hi rend="italic">D</hi> 17 pditu <hi rend="italic">D</hi> babtismum <hi rend="italic">D</hi> 18 abluerit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 abluerit <hi rend="italic">ex</hi> ablueris <hi rend="italic">D</hi> ergo <hi rend="italic">om. D</hi> 20 atque P, atquae <hi rend="italic">D</hi> in- <lb/>
            II <lb/>
            fundebat <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 21 babtismatis <hi rend="italic">D</hi> cremina <hi rend="italic">D</hi> 22 dei P <lb/>
            23 abluimur P babtismo <hi rend="italic">ex</hi> babtismatis <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> XXI. Fanst. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ab illo sumus antequam nati. nam ipsa fuit baptismatis ratio, <lb/>
            ut aquae, quae purgaturae nos erant, ab illo antea purgarentur. <lb/>
            et cum ascendisset, inquit scriptura, de aqua, uidit caelos <lb/>
            apertos. numquid ei tunc caelum apertum fuerat, cuius oculi <lb/>
            caelorum interiora cernebant? sed ideo caelum aperitur, ut <lb n="5"/>
            mysterium in hoc baptismatis declaretur, quia, quando homo <lb/>
            de baptismo egreditur, tunc ei ianua regni caelestis aperitur. <lb/>
            illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, <lb/>
            immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus <lb/>
            eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit <lb n="10"/>
            adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, <lb/>
            oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant <lb/>
            enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent <lb/>
            animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui <lb/>
            tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, <lb n="15"/>
            quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra <lb/>
            corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem <lb/>
            ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. <lb/>
            et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, <lb/>
            deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco <lb n="20"/>
            etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum <lb/>
            namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum <lb/>
            ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture <lb/>
            obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra <lb/>
            corporis sepulturam.

<note type="footnote"> 3] Matth. S, 16. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ab] in P babtismatis <hi rend="italic">D</hi> 2 aque que purgature <hi rend="italic">DP</hi> erant <lb/>
            nos P ante ea <hi rend="italic">D</hi> 3 inquid <hi rend="italic">DP</hi> 4 apertos cglos P tunc ei P <lb/>
            5 aptu <hi rend="italic">D</hi> 6 babtismatis <hi rend="italic">D</hi> declaretur] ostenderetur <hi rend="italic">D</hi> homo <lb/>
            quando <hi rend="italic">D</hi> 7 babtismo <hi rend="italic">D</hi> regnium P caelorum P aperitur] declaratur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 8 illut P uenerunt <hi rend="italic">D</hi> deum P 9 ymmo <hi rend="italic">P</hi> psepe <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            capud <hi rend="italic">D</hi> 10 humilitatis P (s <hi rend="italic">man. aU.)</hi> inminuitur D 12 hominem <lb/>
            uident P obsequis <hi rend="italic">D</hi> 13 enim in eo <hi rend="italic">Aug.,</hi> in eo <hi rend="italic">D,</hi> enim P <lb/>
            pluus <hi rend="italic">D</hi> esset P1 quod intenderent] quam P, quod <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 puiderent <lb/>
            P deus P 15 <hi rend="italic">eratD</hi> 16 uidebatur quidem <hi rend="italic">P Aug</hi>. dominatur <lb/>
            P 17 intrare <hi rend="italic">D</hi> contenebat <hi rend="italic">D</hi> 19 et ideo-sepulturam om. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            •• <lb/>
            famulari <hi rend="italic">Aug.,</hi> familiari <hi rend="italic">D</hi> 20 deum] enim <hi rend="italic">add. Aug</hi>. cuilestia <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 mini <hi rend="italic">D</hi> triplium <hi rend="italic">D</hi> 23 numero <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 24 mirra <hi rend="italic">D</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="259"/><p>Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera <lb/>
            munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, <lb/>
            probos mores, animas.deo habitatore condignas. haec <lb/>
            sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem <lb/>
            offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo<lb n="5"/>
            munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat <lb/>
            munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius <lb/>
            petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a <lb/>
            nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur <lb/>
            auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre<lb n="10"/>
            uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE NATALI SANCTI FELICIS. </title></ab><p rend="script">Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, <lb/>
            in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit,<lb n="15"/>
            ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione <lb/>
            atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, <lb/>
            qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt <lb/>
            lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis <lb/>
            caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde<lb n="20"/>
            prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium <lb/>
            sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam <lb/>
            sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas <lb/>
            diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut <lb/>
            omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic

<note rend="script" type="footnote"> 1 fratres <hi rend="italic">om. P</hi> sincera et sancta <hi rend="italic">P Aug</hi>. sincaera <hi rend="italic">D</hi> 2 deo <lb/>
            nostro <hi rend="italic">om. P</hi> patientiam caritatem <hi rend="italic">P Aug</hi>. mentem humilem <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 probus morum <hi rend="italic">P</hi> habitare P 4 enim <hi rend="italic">om. D</hi> 5 offerantibus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            rej) P 6 egit <hi rend="italic">D</hi> obtimu <hi rend="italic">D</hi> 7 nichil P <hi rend="italic">utroque loco</hi> amplius <hi rend="italic">supra <lb/>
            lin. post</hi> nobis P exegit <hi rend="italic">D</hi> amplius <hi rend="italic">suprascr. P</hi> 8 siue presentari <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            9 pstantur <hi rend="italic">D</hi> 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est <lb/>
            honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            13 item de natale sci felicis <hi rend="italic">D</hi> 16 caelestie relegione <hi rend="italic">D</hi> 18 uoluisses <hi rend="italic">Dl</hi> <lb/>
            41 <lb/>
            19 ad stituendam <hi rend="italic">D</hi> 22 praeclaram ac praecipuam <hi rend="italic">scnpsi,</hi> pclara ac <lb/>
            i <lb/>
            fcipua <hi rend="italic">D</hi> 23 ciuitate <hi rend="italic">D</hi> 25 ciuitate <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="260"/>
            ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia <lb/>
            tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum <lb/>
            suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem <lb/>
            in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, <lb/>
            singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus <lb n="5"/>
            eum inplere etiam non inpleta passione martyrium. 
</p><p>Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec <lb/>
            sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum <lb/>
            occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque <lb/>
            iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere <lb n="10"/>
            liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, <lb/>
            de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos <lb/>
            uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus <lb/>
            peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent <lb/>
            enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro <lb n="15"/>
            nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae <lb/>
            sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra <lb/>
            malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et <lb/>
            quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana <lb/>
            remedia. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium <lb/>
            in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, <lb/>
            possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, <lb/>
            tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, <lb/>
            fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, <lb n="25"/>
            quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, <lb/>
            ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec <lb/>
            fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio

<note rend="script" type="footnote"> G passione] etia pas sione <hi rend="italic">D (erat</hi> sae <hi rend="italic">in ras.)</hi> martyrium <hi rend="italic">scripsi<lb/>
             utroque toco,</hi> martyru <hi rend="italic">D</hi> 7 <hi rend="italic">quae sequuntur usque ad finem congrwunt</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.)</hi> 7 consumat effussio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            i <lb/>
            8 pallllam <hi rend="italic">D</hi> 9 occassu <hi rend="italic">D</hi> 12 martiri <hi rend="italic">D</hi> 13 ad <hi rend="italic">Dante</hi> uel <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            martyrum <hi rend="italic">habet, sed falsissime</hi> 14 emitatione <hi rend="italic">D</hi> martiru <hi rend="italic">D</hi> 15 recognoscaere <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 16 dignetur <hi rend="italic">D</hi> 17 martires <hi rend="italic">D</hi> snffere <hi rend="italic">D</hi> 18 intercaedentibus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 19 cotditiana <hi rend="italic">D utroque loco</hi> desit <hi rend="italic">D</hi> 21 aliquid <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            T at. <lb/>
            23 succidunt <hi rend="italic">D</hi> 26 desiderat <hi rend="italic">D</hi> non ibi] j) nobis <hi rend="italic">Dl</hi> non] toti <lb/>
            <hi rend="italic">add. Aug</hi>. querunt <hi rend="italic">D</hi> 28 inuuangelio <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram <lb/>
            habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes <lb/>
            eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. <lb/>
            ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante <lb/>
            domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus<lb n="5"/>
            colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: <lb/>
            qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. 
</p><p>In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi <lb/>
            hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi <lb/>
            sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et<lb n="10"/>
            apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur <lb/>
            a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, <lb/>
            quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic <lb/>
            potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi <lb/>
            seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse<lb n="15"/>
            est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, <lb/>
            quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod <lb/>
            tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, <lb/>
            quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere <lb/>
            in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per<lb n="20"/>
            multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum <lb/>
            dei. 
</p><p rend="script">Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem <lb/>
            patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, <lb/>
            patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, <lb n="25"/>
            ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem <lb/>
            et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis <lb/>
            brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis <lb/>
            operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores <lb/>
            et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in

<note type="footnote"> 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] <lb/>
            2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 psura D habetis <hi rend="italic">D</hi> 3 tristia <hi rend="italic">D</hi> 6 collere <hi rend="italic">D</hi> 8 hunc i. mundum <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 9 se deproiecti <hi rend="italic">D</hi> exilium <hi rend="italic">Aug</hi>. misi <hi rend="italic">D</hi> 18 coparari <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 possederi <hi rend="italic">D</hi> 15 quia <hi rend="italic">Aug.,</hi> cuiq <hi rend="italic">D</hi> diabuK D 16 prelio D <lb/>
            18 illut <hi rend="italic">D</hi> 19 nolunt <hi rend="italic">D</hi> 28 brachis <hi rend="italic">D</hi> diabulo <hi rend="italic">D</hi> 30 gentes <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, <lb/>
            quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. <lb/>
            ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras <lb/>
            ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim <lb/>
            modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. <lb n="5"/>
            quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et <lb/>
            deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod <lb/>
            in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et <lb/>
            luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: <lb/>
            uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. <lb n="10"/>
            sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et <lb/>
            bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire <lb/>
            meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, <lb/>
            tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria. 
</p><p>Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam <lb n="15"/>
            deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare <lb/>
            dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam <lb/>
            et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et <lb/>
            sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum <lb/>
            iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis <lb n="20"/>
            operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est <lb/>
            honor et inperium in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>