V. SERMO IN NATALI INFANTUM INNOCENTTUM. Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode rege interfectos esse euangelii textus loquitur. 12] Luc. 6, 38. 37. 18] Matth. 6, 14. 1 foriasse in praesentibus scribendum 4 iudeis D 6 quiaddtendit D 7 que deficile D 8 emitamur D 10 redemere D 11 diabulu D 12 demitte D 13 demittetur D demiseritis D 14 demittet D 17 demittamus demittetur D utroque loco 20 eterni D 21 demitte D demisimus D 26 incipit sermo int infantu illoru diaoendus (sic!) D; exstat hic serrno inter dubios Augustini sermones CCXX (39, 2152 M.) 28 erode D euuangelii D ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra caelestium militum et tantarum parens fecunda uirtutum. ecce profanus hostis numquam beatis paruulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. nam sicut sacratissima praesentis diei festa manifestant, quantum contra beatos paruulos iniquitas abundauit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit sic enim paulo ante audiuimus, quod, cum Herodes rex Christum persequeretur, milia felicium extincta sunt puerorum dicente propheta: Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.s o beata parens triumphalium, inlustrium patria bellatorum, tantorum diues pignorum, quasi ad momentum oculis inspicientium orbari uisa est, numquam tamen indiget consolari nec plorat filios, quos inhibendis luctibus, dum perdiderat, adquisiuit. beata es o Bethlehem terra Iuda, quae Herodis regis inmanitatem in puerorum extinctione perpessa es, quae sub uno tempore candidatam plebem inbellis infantiae deo offerre meruisti. Digne tamen natalem colimus illorum, quos beatiores aeternae uitae mundus edidit, quam quos maternorum uiscerum partus effudit, si quidem ante uitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent. aliorum quidem pretiosa . mors martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione conplacuit, quia incipientis uitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum posuit, quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos primas erumpentes ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. et ideo dignum est 9] Hierem. 31, 15; Matth. 2,18. 14] Matth. 2, 6. 1 exultatatione D gaudeat-lin. 17 meruisti] cf. Eusebii (Fausti) hom. 11 init . nostra] nutrix add. Euseb . 2 et tantarum Aug., tantoru D pariens D tPphanus D 3 pdisse D 6 habundauit D 7 uerba sic enim- lin. 14 adquisiuit absunt apud Aug . herodis D 9 rachgl D 10 baeata D inlustru D 12 inspientiu D indigit D 14 bethelem D 15 ante n. Herodis in D eredes erastm est 16 que D 17 m§ruisti D 18 beationes D eterne uite D 19 maternarum D 20 uite perpetue D 22 confesione D 23 primordis D 28 quida D interfectis pro Christo infantibus honoris inpendere caeremonias non doloris, sacramentis uota dare non lacrimis, quia ipse illis causa fuit poenae, qui exstitit et coronae, ipse odii causa, qui et praemii. parante autem Herode paruulis necem Ioseph per angelum admonetur, ut Christum dominum in Aegyptum transferat. Aegyptus idolis plena erat iam post Iudaeorum persecutionem et ad occidendum Christum profanae plebis adsensum Christus ad gentes idolis deditas transire dignatur et Iudaeam relinquens ignoranti saeculo colendus infertur. Et quia in scripturis diuinis bonos et iustos uiros semper persecutionem malorum sustinuisse cognoscimus, si diligenter consideramus, inuenimus illos maiora supplicia sustinere, qui faciunt, quam ii, qui sustinere uidentur. omnis enim homo, qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. nam si etiam illi, quem persequitur, aliquid de substantia sua tulerit, maius sibi ipse dispendium facit, quia nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno. ubi lucrum ibi damnum, lucrum in arca, damnum in corde. tulit uestem perdit fidem, adquirit pecuniam perdit iustitiam. sed hoc homines ideo faciunt, quia diem nouissimum adtendere nolunt. si enim diem mortis suae cogitare iugiter uellent, animum suum ab omni cupiditate uel malitia prohiberent. sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere. ueniet enim illis dies nouissimus, ueniet dies iudicii, quando eis nec pecuniam licebit augere nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere, quia percutitur etiam ab hac animaduersione peccator, ut moriens obliuiscatur sui, qui, dum uiueret, oblitus est dei. ueniet dies iudicii, quando mouebuntur fundamenta montium et ardebit terra usque ad inferos deorsum, quando caeli ardentes soluentur, quando sol 29] cf. Deut. 32, 22. 30] 2 Petro 3, 12. Matth. 24, 29. 3 poene D exstetit D corone D hodii D 4 pmi D parente D herodi D 5 egyptum D 6 egyptus D iudeoru D 7 jpfane D 8 iudea D 11 sustenuisse D 13 hii D uindentur D 14 per quem sequitur D 16 maius Aug., malus D 18 dampnu D aroha D 19 an cum Aug . tollit scribendum ? 20 dies D 25 augerere D ne D 26 eterna D redemere D obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, quando peccatores et impii mittentur in caminum ignis et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum. ibi erit fletus et stridor dentium. unde ueniet tempus, fratres carissimi, quando nulli bono erit male et nulli malo erit bene. ueniet, inquam, nouissima dies, quando discernuntur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores dei a blasphematoribus dei, quando discernentur, ut nulli, * sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic forte et modo sic, sed, nunc quod est in occulto, tunc erit in manifesto? lege scripturam diuinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium dei. forte ibi, si possum, docebo te. immo disce mecum ab eo, qui docuit me, etiam nunc non esse bene malis et melius esse bonis quam malis, quamuis nondum uenerit bonorum plena felicitas nondumque uenerit poena malorum nouissima. si legem dei diligenter adtendis, forte intellegis mecum non esse bene malis. rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? responsurus es mihi: egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. tibi ideo male est, quia pateris mala, et bene est illi, qui se ipsum malum patitur? multum interest inter malum pati et malum esse, sed tu, quod pateris, non es. malum enim pateris et malus non es. ille autem malum non patitur et malus est. noli ergo falli. non potest fieri, ut tibi male sit, qui pateris malum, et illi bene sit, qui est malus. cum enim est malus, putas, quia non patitur et malum, cum patitur se ipsum? tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo, et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corpore suo? tibi male est, qui forte malam habes uitam, et bene est illi, qui malam habet animam? esto 2] cf. Matth. 13, 42. 50; Apoc. 19, 20. 3] Apoc. 14, 11. 4] Matth. 8, 12 al. 4 nbi Aug . 5 nullo D 6 ueniet-p. 242, i ne pereas cum eisj cf. Avg. serm. 48, 7. 8 (38, 319 M.) 7 discernentur Aug . 8 plasphematoribus D 11 oculto D 12 ingredire D potest D 13 ab eo Aug., habeo D 15 quamuiis D 19 angit Aug., tangit D deficultas D 23 malū. D 25 post malum in D cum pateris malum erasum ent 27 malfts cum D 30 uillam Aug . XXI. Faust. 16 bonus, qui habes bona. bonae sunt diuitiae, bonum est aurum, bonum et argentum, bonae familiae, bonae possessiones. omnia ista bona sunt, sed unde facias bene. habeto bona, quae te faciunt bonum, quae te faciunt malum. quae sunt, inquis, ista? fac iudicium et iustitiam. bona sunt, quae habes. esto et tu bonus inter bona tua. erubesce bonis tuis, noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, copia uero eius non extollat bonos nec elidat inopia. malos autem, cum offertur eis, excaecat et, cum aufertur, excruciat, quia et, cum adquiruntur pecuniae, falsam tribuunt laetitiam et, cum perduntur, ueram tristitiam derelinquunt. Discamus ergo amare ueras diuitias, id est castitatem et iustitiam et pacem et misericordiam. istae diuitiae dicuntur iustae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur, illae uerae dicuntur diuitiae, quia, quisque eas habuerit, non egebit, dum iuxta apostolum habens uictum et uestimentum iis contentus est. istas ergo diuitias terrenas iniustum est putare diuitias, quae non auferunt egestatem. tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis auaritiae eas diligens habuerit maiores. quomodo ergo sunt diuitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis, quantum fuerint maiores, non adferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? diuitem tu putas, qui minus indigeret, si minus haberet, unde bene dixit quidam: crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. nam 18] 1 Tim. 6, 8. 27] Iuuen. 1\'4,139. 1 bone D ubique 2 et] est Aug . 3 bene] non quae te faciant bonum add. Aug . habito D 4 que D utroque loco quae-malum om. Aug . 6 tuis] esto bonus mansurus inter bona peritura. erubesoe bonis tuis add. Aug . 9 generi D eius Aug., e D 10 offertur Aug., effertur D n 11 excecat D 12 tribunt D letitia D 15 iste D 16 iuste D tribuntur D ille uere D 18 apostoloru D habens suprasar. D hiis D 21 auaritiae post egestate habet Aug . 23 fuerit D omnes auari uel cupidi uelut hydropis morbo aegrotare uidentur. quomodo enim hydropicus, quantum plus bibit, tantum amplius sitit, ita et auarus uel cupidus adquirendo periclitatur et inquirendo non satiatur. Nos uero, fratres, cogitantes nos peregrinos et hospites esse in hoc saeculo hoc tantum, quod ad uictum et uestitum opus est, nobis in itinere uitae istius reseruemus et, quantum possimus, in aeternam beatitudinem per elimosynam pauperum dirigamus, ut, cum in die iudicii cupidi et auari pro sterilitate operum bonorum audire meruerint: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, nos pro bonis operibus audire possimus: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est a constitutione mundi, quia esuriui et dedistis mihi manducare, nudus fui et cooperuistis me. ad istam uero beatitudinem nos dominus sub sua protectione perducat, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.