IIII. SERMO DE SANCTO STEPHANO. Quotiens caritatem uestram secundum praeceptum domini ad diligendos inimicos prouocare debemus, timeo, ne aliqui cogitent et dicant se nullatenus hoc posse implere. forte etiam et hoc obicere uolunt et dicant (se) semper Christum imitari non posse. ecce tibi loquor, o homo, quicumque dicis, quod in 2 seuiat D 3 contumilia D 6 uincamus D 7 ppararemus D 9 ubi] fortasse ibi cum Max et Aug. scribendum 10 noluimus D 18 et ante malis om. Max. et Aug . studiamus D1 14 hodio habemus D nu 15 conscendat D 16 ęmendationem D uite D penitentie D 17 remorantibus D 21 ite alia sermone de sco stephano D; hic sermo paulo breuior factus et immutaius (deest media fere pars) exstat apud Maium, nou. patr. bibl. I 448 Augustini nomine e cod. Vatic . 479 (oZ. 110 a editus 25 obiecere D se semper scripsi, semper D emitare D 26 uerba ecce tibi loquor — pag. 238, 9 genu flexit ex Augustini sermone XXXXVIIII10,11 deprompta RUnt (cf. append. sertn. CCXI) quicumque Aug., qui cum D amore inimicorum non possis imitari dominum tuum. certe beatus Stephanus homo erat et non deus, hoc erat, quod tu, sed quod fecit, non fecit nisi donante illo, quem rogas et tu. uide tamen, quod fecerit. loquebatur Iudaeis, saeuiebat et diligebat. utrumque debeo demonstrare, et saeuientem et diligentem. audi saeuientem. uerba sunt Stephani, quando adloquebatur Iudaeis: duri ceruice et incircumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis. quem prophetarum non occiderunt patres uestri? audisti saeuientem. alterum debeo ostendere, audi et diligentem. irati illi facti et grauius inardescentes et mala pro bonis reddentes ad lapides concurrerunt et dei famulum lapidare coeperunt. hic probo, sancte Stephane, dilectionem tuam, hic te uideamus, hic te spectemus, hic uictorem diaboli triumphatoremque cernamus. ecce beatus Stephanus aspiciens illum, qui pro eo pependit et in ligno crucis figebatur, ille iste ipse lapidabatur. ille dixit: ignosce illis, pater, quia nesciunt, quid faciunt. tu, beate Stephane, quid dicis? audiam et uideam te, ne forte possim uel te imitari. primum beatus Stephanus stans orauit pro se et ait: domine Iesu, suscipe spiritum meum. cum haec dixisset, genua flexit et genu flexo ait: domine Iesu, ne statuas illis hoc in peccatum, et hoc dicto obdormiuit. s o felix somnus et requies uera, ecce quod est beate requiescere pro inimicis orare. Sed rogo te, Stephane, ut mihi digneris exponere, quid fuit hoc, pro te stans orasti et pro inimicis genu flexisti. si enim 7] Act. 7, 51. 17] Luc. 28, 34. 20] Act. 7, 59. 21] ibid. 1 emitare D 3 nisijH D (erat n in ras.) rogas et tu Aug., rogaret MteDdere tu D 4 iudeis D seuiebat D 5 debeo D, fortasse cum Augustino Bcribendum: utrumque ostendere debeo, (quia dixi saeuiebat et dixi diligebat, utrumque debeo) demonstrare seuientem D 6 saeuientem Aug., se uenientem D stephanus D1 7 iudeis D durill D (emt s in * ras.) 8 restitisti D 9 pphptaru D 10 seuientem D 11 inardescentes Aug., inardentes D 12 caepert D 14 diabuli D 16 figabatur D 18 uidiam D 19 emitare D primum scripsi, primus D 21 genu;J fleio D (erat 0 in ras.) 22 statues D 26 ptestans D praesentibus esses, hoc sine dubio responderes: pro me stans oraui, quia pro me, qui recte deo seruiui, in orando et impetrando non laboraui, quia, qui pro iusto orat, non laborat. ideo stans pro se orauit. inde uentum est, ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis. quia adtendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari possit, genu flexit Imitemur ergo, fratres dilectissimi, uel in quantum donauerit deus, beatum Stephanum, diligamus non solum amicos sed etiam inimicos, quia nihil est, unde sic et peccata redimere et diabolum uincere et deum placare possimus. denique sic ipse dominus dixit: date et dabitur uobis, dimittite et dimittetur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra et cetera. uidete, fratres, misericordiam domini nostri. in potestate nostra posuit, qualiter in die iudicii iudicaremur. si dimittamus, dimittetur nobis, si non dimittamus, non dimittetur nobis. diligamus ergo, fratres dilectissimi, non solum amicos sed etiam inimicos, ut ad tribunal iudicis aeterni cum secura conscientia ueniamus dicentes: da, domine, quia dedimus, dimitte, quia dimisimus. nos fecimus, quod iussisti, tu imple, quod promisisti, quod ipse praestabit, qui cum patre uiuit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.