III. SERMO IN NATALI SANCTI STEPHANI. Lectio apostolorum actuum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. ecce, inquit beatus Stephanus, uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. considerate adtentius, dilectissimi fratres, cum beatus martyr dominum nostrum Iesum Christum ad dexteram dei patris stare uidisset, cur se filium hominis uidere testatus est et non potius filium dei, [et] cum utique plus delaturus honoris domino uideretur, si se dei potius quam hominis filium uidere dixisset? sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in caelo et praedicaretur in mundo. omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam dei filius diceretur. ideo ergo pulchre diuina scriptura filium hominis ad dexteram dei patris stare memorauit, ut ad confundendam Iudaeorum incredulitatem ille martyri ostenderetur in caelo, qui a perfidis negabatur in mundo, et illi testimonium caelestis ueritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret, unde, licet iuxta psalmum, qui 10] Act. 7, 56. 1 postea Aug., fortet D fingantur D 2 tui D amministra D 6 desermone in nt sci stephani D; exstat hic sermo etiam apud Maxim. TatW. LVII379 M. et inter sermones Augustini dubios CCX (39, 2138 M.) initio paulo auctiore 7 que D hodiae D 8 speciae D 10 inquid D O celos D 12 martir D 13 deidera D 14 putius D et uncis in- clusi, deest apud Max. Taur. et Aug . 15 dfiõ ex dnifi D 16 putius D xit ratio D 18 iudeoru D 20 dicaeretur D pulcre D 21 dexdera D 22 iudeoru D ille suprascr. D, illi Max . 24 caelesti||s D 25 terraena D derogarat Max . lectus est, pretiosa sit in conspectu domini mors sanctorum eius, si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus uideretur esse prae omnibus, qui primus est. nam cum sanctus Stephanus diaconus ab apostolis ordinatus sit, apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit. ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est in passione et, qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio conplens illud, quod beatus propheta in psalmo, qui lectus est, dixit: quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? retribuere enim primus uoluit Stephanus martyr domino, quod cum omni humano genere accepit a domino. mortem enim, quam dignatus est saluator pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit saluatori. Post haec subiecit scriptura sacra et ait: positis genibus clamauit dicens: domine, ne statuas illis hoc in peccatum. uidete, dilectissimi fratres, affectum beati uiri, uidete magnam et mirabilem caritatem. in persecutione positus erat et pro persecutoribus domino subplicabat atque in lapidum ruina, quando alius obliuisci poterat etiam carissimos suos, ille domino commendabat inimicos. quid enim dicebat, cum lapidaretur? domine, ne statuas illis hoc in peccatum. plus enim tunc illorum dolebat peccata quam sua uulnera, plus illorum impietatem quam suam mortem. et recte plus. in illorum quippe impietate erant multa, quae debent plangi, in illius autem morte non erant, quae doleri deberent. illorum impietatem mors sequebatur aeterna, huius autem mortem uita perpetua. imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris caritatem. diligamus hoc animo in ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos. 1] Psalm. 115,15. 9] Psalm. 115, 12. 14] Act. 7, 59. 4 apostolus Dl ordinatis 1) 6 ait ante erat erasum in D 7 caepit D 9 que D 10 martir D 11 accipit D 15 hoc mprascr. D 16 dilectisimi D 18 subplicabit D adque D in D bill 19 runia D 24 que D 25 que D doleri Max. et Aug., dolore D 26 sequaebatur D 27 emitemur D in D bis 28 martiris D sed quod peius est, aliquotiens non solum non diligimus inimicos, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus. sed dicit aliquis: non possum diligere inimicum meum, quem cotidie patior uelut hostem crudelissimum. o quicumque ille es, adtendis, quid tibi fecerit homo, et non consideras, quid tu feceris deo. cum enim tu multo grauiora in deo peccata commiseris, quare non dimittas homini paruum, ut tibi deus dignetur dimittere totum. Recole, quid tibi in euangelio ueritas ipsa promiserit et quam tibi quodam modo cautionem fecerit uel quale tecum pactum inierit: si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta \'uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis debita uestra. uidetis, fratres, quia cum dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a domino iudicemur. (si), inquit, dimiseritis, dimittetur uobis. iam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo, nemo se circumueniat, nemo se seducat, quia, qui uel unum hominem in hoc mundo odio habet, quicquid deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia scriptum est: qui fratrem suum odit, homicida est. hoc loco fratrem omnem hominem oportet intellegi. omnes enim in Christo fratres sumus. nemo ergo sine caritate praesumat de uirginitate, nemo de elimosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat, quia, quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis neque aliis quibuslibet bonis (operibus) placare sibi deum poterit. sed si uult propitium habere deum, non dedignetur audire consilium 11] Matth. 6, 14. 20] 1 Ioann. 3, 15. 1 quod suprascr. D non solum D bis diligamus D 3 cotidiae D e 4 crudilissimu D 6 commisseris D 7 demittas D 8 demittere D 9 euuangelio D 10 quoddamodo D qualem D 11 inquid D demiseritis D 12 demittet D 13 miseritis D 14 demittet D 16 si Max. et Aug., om. D inquid D demiseritis demittetur D 17 sepe D 18 qui suprascr. D 19 hodio ex hodiae D 20 quia D 21 omnem b; suprascr. D 23 elymosinis D 25 inimicititia D 26 qui libet D operibus Max. et Aug., om. D placere D bonum. audiat non me, sed ipsum dominum suum: si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum. at nos pugnas habentes intrinsecus et dolos in corde uersantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare non timentes illud, quod scriptum est: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Sed dicit aliquis: grandis est labor inimicum diligere et pro persecutoribus subplicare. nec nos negamus, fratres. non paruus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande est praemium in futuro. per amorem enim hominis inimici efficeris amicus dei, immo non solum amicus sed etiam filius, sicut et ipse dixit: diligite inimicos uestros et cetera. si te aliquis potens homo et diues in hoc saeculo uellet adoptiuum filium facere, quomodo seruires, quas indignationes etiam seruorum eius, quae seruitia durissima et aliquoties etiam turpissima sustineres, ut ad caducam et fragilem illius peruenires hereditatem. quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter uitam aeternam. conuincimur enim certissima ratione, quia propter deum possimus quidem, sed nolumus iniuriam sustinere. denique si aliqua potens persona contra nos iniuriam faciat, si etiam nos in faciem male dicat, nec respondere aliquid asperum, non dicam uicem reddere ausi sumus. quare hoc? ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus patiamur. quod a nobis extorquet hominis 1J Matth. 5, 28. 8] 1 Cor. 11, 29. 16] Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 1 offeris D 2 inquid D 4 reconciliare Dl 5 offeris D ad D 6 dolus D 7 psummimus D accidere D 11 alijquis D dilegere D 12 paruum D 13 labore]) premium D 17 uellit D ad obtimu ̃ D 20 sustineris D fragille\'! \' (erat eius in ras.) D 22 pro- pter — sustine D infra in marg . 24 ante sustinere rasttram habet D, in qua faciat erat 26 jfretfdere D (erat re in ras.) aussi D 27 ne] u D 28 ptullimus D \'. timor, deberet exigere a nobis Christi amor. si ergo potens persona contra nos saeuiat, tacemus et nihil dicere ausi sumus, si uero aut aequalis aut forte inferior uel leuem contumeliam fecerit, quasi fera bestia sine ulla patientia ac sine aliqua dei contemplatione consurgimus et aut in praesenti iniuriam nostram uindicamus aut certe ad maiorem uicem reddendam nostrum animum praeparamus. quid est hoc, quod, quando persona potens nobis iniuriam contulit, patienter accipimus, quando inferior, nimio furore succendimur? quia, ubi timuimus hominem, hic deum timere nolumus. Unde rogo uos, fratres, ut, quantum possimus, cum dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus et in omnibus et malis hominibus medicorum uices agare studeamus et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. oremus pro bonis, ut semper ad meliora conscendant, pro malis, ut cito ad emendationem uitae et ad paenitentiae medicamenta. confugiant, quam rem orantibus nobis ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen.