XXVIIII. SERMO DE PENTECOSTE. Hodie, fratres carissimi, omnia, quae nobis lecta sunt, cum festiuitate conueniunt. psalmus enim: redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma me, euangelium autem: uenit, inquit, spiritus ueritatis, scriptura uero apostolorum actuum: repleti sunt, inquit, omnes spiritu sancto. completa sunt ergo omnia atque perfecta. psalmus aduentum sancti spiritus petiit, euangelium uenturum esse promisit, scriptura apostolicorum actuum iam uenisse memorauit. nihil itaque de rerum diuinarum ordine in lectione deest, quia in propheta deprecatio est, in euangelio promissio, in actibus plenitudo. de ipso enim spiritu sancto etiam beatus 3] Matth. 25, 40. 18] Psalm. 50,14. 20] Ioann. 16, 13. 21] Act. 2, 4. 4, 81. 3 michi P 8 medicatores scripsi, medicatoris P 9 commertio P deest uerbum 16 hic sermo et duo sequentes exstant in codice Beginensi (B) 498 saec. XIII-XIIII (oZ. 71b sine auctoris nomine, sed antecedit tractatus s. Fausti de ascensione domini (incip.: scire debemus [= Euseb. hom. 26]); editi sunt ab Aug. Maio, spicikg. Rom. V 85 sqq.; sermo de pentecoste B 19 laeticiam B 27 eciam B IXI. ftnst. 29 Paulus apostolus contestatur dicens: alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult. Sed dicit fortasse hoc loco aliquis : si eis tantum diuidit dona sua spiritus, quibus uult, ergo extra culpam est, qui non accipit donum, quia diuisio gratiarum non ex accipientis pendet uoto, sed ex arbitrio diuidentis. uerum est, dilectissimi, sed ita tamen uerum est, ut hoc de uirtutibus tantum, non de uita intellegamus. uirtutes enim non omnes possumus obtinere, etiamsi uelimus, uitam tamen omnes possumus capere, si quaeramus secundum illud: omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. diuisio ergo sublimium et excellentium gratiarum ad arbitrium et ad dispensationem sancti spiritus pertinet, conuersatio uitae bonae ad fidem hominis ac laborem. omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. petat tantum aliquis toto corde et quaerat: qui tibi iussit quaerere, sine dubio praestat, ut ualeas inuenire. numquid enim mentitur sermo diuinus? pulsate, inquit, et aperietur uobis. ut quid pulsare nos praecepit, nisi quia uult aperire pulsantibus? in homines ipsos haec iniquitas non cadit, ut se uelit rogari, qui nolit annuere. omnis enim, qui praestandi non habet uotum, petentis refugit postulatum. nemo est, qui se rogari uelit, nisi qui ante apud se deliberat, at praestet. ergo deus, qui omnibus uult tribuere, ab omnibus uult rogari dicens: petite et dabitur uobis, quaerite et inuenietis. Sed dicere forsitan potest aliquis: si omnis, qui petit, accipit, ergo etiam, si uirtutes petamus, accipiemus. cur enim non etiam uirtutes petamus, si omnia possumus accipere, quae petierimus? non ita est, dilectissimi. superbum est enim et 1] 1 Cor. 12, 8. 12] Matth. 7, 8. Luc. 11,10. 19] MattL 7, 7. Luc. 11, 9. 26] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 12 queramus B 13 querit R 14 arbitrium B (ium in raa.) 16 querit R 17 aliquis 22 in ras . 22 uelint Mai quod nolint Mai 29 quur R (in marg . cur) supra hominis conditionem uirtutum gratiam postulare. humilis quippe esse debet humana interpellatio, non praesumptuosa, salutem tantum postulans, non uanitatem. cum enim nullus homo extra peccatum esse possit, quae impudentia est eum uirtutes petere, qui adhuc de uenia ad plenum securus esse non possit? sufficit ergo homini misericordiam domini promereri. maximam se a deo obtinuisse uirtutum gratiam debet credere, qui potuerit ad indulgentiam peruenire. qui enim aliquid praesumptuose petierit, hoc ipso minus meretur accipere, si altiora praesumpserit postulare. huc accedit, quod homo uirtutum gratiam petens, si non offenderit deum precum praesumptione, periclitari tamen poterit uanitate. non enim omnibus expedit exercendarum uirtutum gratiam possidere. sunt enim potiores in humilitate positi, quam iactantia sanctitatis inflati. sunt, quibus periculosa est ipsa sublimitas gratiarum. qui in excelso positus firmiter stare non nouit, hoc ipso grauius cadit, quod ad altiora conscenderit. et ideo beatus apostolus: diuisiones, inquit, gratiarum sunt, et: haec omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult. bene ait: prout uult, quia nihil est homini melius, quam quod ille uult. uoluntas enim spiritus sancti bene nouit dispensare munera sua. nihil est utilius, quam hoc tantum hominem de uirtutibus habere, quod spiritus sanctus iudicarit homini se debere conferre. Sane si quis uirtutum gratiam desiderat obtinere, habet uirtutes, quas possit innocenter appetere. quaerat castitatem, apprehendat sobrietatem, teneat disciplinam, diligat caritatem. istas enim uirtutes cum dei gratia omnes habere possumus et debemus. non enim in solis expellendis daemonibus aut curandis infirmitatibus et sanitatibus dandis uirtutes esse credendae sunt. omne opus bonum uirtus est. si cotidie bene agitis, si sancte et iuste uiuitis, cotidie uirtutum opera sancta completis. non potest aliquis ab alio daemonem expellere, a 18] 1 Cor. 12, 4. 1 Cor. 12,11. 2 praesumptyosa B 4 quae B (e in ras.) impudentia R (p in ras.) 10 hoc B 14 in Mai, sunt B 23 spiritus sanctus R in ras . 83 daemonem B (dae in ras.) 22* se ipso saltim uitia daemoniacae impugnationis expellat. non potest quis curare alieni corporis morbum, curet morbum animae suae. non quaeritur ab homine, ut sanitatum gratiam tribuat, quae ei data a diuinitate non fuerit. nihil maius poterit efficere, quam si ipse ad sanitatem propriam meruerit peruenire. Post laborem uigiliarum non oportet, ut uos diutius prolixior sermo fatiget. et ideo, quicumque est spiritalis et pleniorem sermonem de diuinitate sancti spiritus audire desiderat, die crastina maturius ad ecclesiam sitienter ac fideliter ueniat. qui enim uenire dissimulauerit, non se esse spiritalem apertissime demonstrabit. sed credimus de dei misericordia, quod plus apud uos gratia spiritus sancti, quam occupatio mundi istius praeualebit praestante domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.