XXVIII. SERMO DE REUELATIONE CORPORIS BEATI STEPHANI LEGENDUS IN INUENTIONE. Praesenti lectione percepimus uisionem omnibus ecclesiis celebratam, audiuimus non somnia lubrico sensuum errore delusa, sed oracula rerum effectibus approbata. merito reuelationi credimus in sermone, qui fructum tenemus in munere. ubi sunt, qui dicunt pios martyribus honores non esse deferendos? ecce iste, qui iam dudum beato paradisi splendore perfruitur, nunc mundo ad hoc ostenditur, ut colatur. unde dispensator utilitatum nostrarum deus euidenter eum praecipit honorari, quem praestitit inueniri. , Ait ergo sermo reuelationis, quod sacrum illud corpus non auis, non fera uiolauerit. ubi sunt, qui inhonores uolunt uideri sacros martyrum cineres ? ecce bruta beluarum uolucrumque natura, quae non habet intellectum, sedulum tamen amico reddit obsequium, illicitum declinat attactum angelicae fortasse custodiae uenerata secretum. non tetigit eum auis, non fera uiolauit. cum grandi crudelitatis inuidia male iam condemnat hominem reuerentia bestiarum, qui, quanto magis obdurati cordis impietas ******* ad nos immanitas ferarum et nostra ad feras transit humanitas. hic ergo primus nascentis ecclesiae et minister et martyr usque fastigium culmenque meritorum gloriae ardore subiectus euasit et leuita altaris Christi 2 spetiosum P 3 fulgorem P 8 exstat hic sermo in eodice Parisino lat . 3822 saec . X fol. 8sr (P); nondum editus esse uidetur, cf. libum, cui inscripsimus \' Studien uber die Schriften des Faustus\' p. 91 »q~; sermo fausti epi de reuelatione corporis beati stephani legendus in inuentione P 15 paradysi P 25 condempnat P 26 hominem scripsi, hominum P 27 lacunae signum posui effectus est subito sacerdos sanguinis sui. et post illam domini singularem insignemque uictoriam dux certaminis inexperti et noui auctor triumphi signifer exercitus candidati denotas de se deo martyrii primitias immolauit. praeco ueritatis et pedissequus redemptoris ab impia Iudaeorum gente, quae recenti parricidio calens immanis piaculi scelus anhelabat, duro saxorum imbre confectus est multiplici uulnere speciosior et tincta ueste candidior. ad hunc eum finem diuersae a primis annis gratiae et legis ac prophetarum praeparauerant disciplinae. Beatus, cuius uita feliciter administrata felicius expensa est, beatus, cuius uita in saeculi exemplo proposita, in dei testimonio consummata, in patrocinio totius orbis assumpta est, beatus, in quo mortem illustris uita calcauit, immo in quo mors uitae commercium fuit. alii per multam transgressionis antiquae communi casu, generali exitu uel febribus diuersis mortalitatis impositae generibus consumuntur. beatus homo hic, qui inmaculatum spiritum pro Christi honore profundens occasionem fecit gloriae de necessitate naturae meruitque debitum conditionis in lucrum conferre uirtutis, ut, quod sibi a saeculis in homine lex originis et criminis uindicabat, totum. in isto sibi deuotio laudis inuaderet. ac sic post triumphum domini in hoc primitus saeua mors etiam a seruo se uinci posse cognouit, ut secuturis martyribus parere de se uitam licet in uita consuesceret. cum ergo spiritales agones reseratis iustitiae portis caelo teste sudaret, sancto repletus spiritu atque ebria a deo mente ita est prolocutus: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. spiritu ergo plenus et a dextris filium hominis uidens sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. ita ergo de eo ac de Iudaeis testatur sermo diuinus: uiderunt, inquit, faciem eius tamquam faciem angeli. nimirum totum se etiam in 27] Act. 7, 55. 81] Act. 6,15. 4 martirii primicias P 11 amministrata P 15 commertium P transgressionis scripsi, transquestionis P 21 uendicabat P 26 iusticiae P 27 proloquutus P exterioris pulchritudinem mentis candor effuderat. tali eum uultu ** praesentia angeli, qui uiderat faciem dei. uiderunt ergo Iudaei faciem eius tamquam faciem angeli. magna damnationis est portio, si impiis scelus suum ignorare non liceat. uiderunt faciem eius tamquam uultum angeli, ut fructum odii sui, sed ad monendum capere non possent. dum etiam in praesenti gloriam eius, quem persequuntur, inspiciunt, ut paene iam partem per oculos exciperent, dum eum, quem per furorem suum gratulantur exstingui, per ministerium suum intellegunt consecrari, uiderunt faciem eius. qui talis apparuit in proelio, putamus, qualis apparebit in regno? aut ille meritorum arbiter deus, qui tali morientem specie decorauit, quali, putas, induet resurgentem? positis autem genibus orauit dicens: domine, ne statuas illis hoc peccatum. libens pro necis suae auctoribus moriens exorabat, quia eum pretiosae mortis gloria non latebat. domine, ne statuas illis hoc peccatum. putasne, quod iste intercedere umquam pro supplicantibus desinet, qui pro persecutoribus supplicauit? qui saxis hoc reddidit, quid retribuet uotis? qui lapidatus interuenit, quid faciet inuocatus? , Hunc ergo non nobilitas, non facultas, sed fides dei filium atque angelum fecit, credentem utique in patrem et filium et spiritum sanctum. in hac dei confessione nec manu nec solis labiis sed sanguine subscripsit et morte iurauit. Sed dicis: nulla scripturarum auctoritas loquitur, ut honor martyribus deferatur. et ubi est, quod propheta per spiritum sanctum protestatur: mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus? maiorem eis honorem exhibere non potuit, quam eos amicos dei pronuntiaret, quam in eorum uultu deum se crederet honorare. mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus, hoc est, tua, domine, beneficia in tuorum meritis amplector, tua munera in eorum uirtutibus admiror et in 13] Act. 7, 59. 27] Psalm. 138,17. 2 locus corruptus 8 dampnationis P 6 possent scripsi, poSsint P 12 quali scripsi, qualis P 18 persequutoribus P 80 deum scripsi, dni P 32 ammiror P tuis circa dona tua iure te ueneror. itaque cum se deus noster in algente uestiri, in esuriente refici, in paupere testetur honorari ita dicens: qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit, consequens est, ut de electis suis ita dicere ac sentire credendus sit: reuerentiam, quam sanctis meis quisque studet deferre, mihi reddit. dignum est, ut honoretur in nomine meo, qui me honorauit in sanguine suo. humanis ergo infirmitatibus hos medicatores prouidentia diuina constituit, ut mutuo iocundoque commercio et intercessor cultore et cultor intercessore suo **. quae cum ita sint, carissimi, sacros ac uenerandos martyrum cineres tota, qua possumus, uirtute ueneremur, ut ueniam delictorum nostrorum, quam nostris meritis obtinere non ualemus, eorum suffragiis impetremus praestante hoc domino nostro Iesu Christo, qui uiuit in saecula saeculorum. Amen.