XXVII. SERMO IN DEPOSITIONE S. AUGUSTINI. Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo 5] Ioann. 10, 38. 1 auerteret scripsi, auertet P homines scripsi, hominis P 2 essed P 5 post domini in P rasura 3-4litterarum exstat 8 exstat hic sermo in , codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium in Lusitania editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97); in fleposione sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P 12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur P 17 intelligentibus P 18 horas P num defluentis scribcnr dwus P hima P 21 pontifice P mundi huius et de fine saeculi clamare non desinat iustorum praemia et peccatorum supplicia semper annuntians, ut, dum illi prouocantur ad bonum et illi deterrentur a malo, simul ad praemia aeterna perueniant. unde et ego nunc praesumptuosus esse non metuo de tanto ac tali patrono nostro peculiari sancto Augustino fiducialiter praedicare. non, inquam, praesumptionem esse metuo, si, cum ipse spiritaliter indutus ac praeditus fuerit tantarum dote uirtutum, uelut unum me extremae uestis suae profitear esse tintinnabulum, ut inhaerens quasi circa uestigia doctrinae illius ex meritis eius sonum uocis accipiam et quasi motibus eius ita uirtutibus incitatus reddam quantulumcumque tinnitum et suorum commemoratione meritorum corda uestra pulsem. Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit, aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu 8 tantorum P 15 num luci scribendum ? 18 conscientiae scripsi, constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut addidi, om. P 28 fuerint scripsi, fuerant P 30 pciosa P artificis, in sancto Augustino perfecta sunt munere conditoris. ille semel in anno ea mox exuenda sumebat, hic ipsa incorporata naturae induere scit, nescit exuere numquam uel cum corpore deponenda, sed ad auctorem cum spiritu reportanda. in illo erat figura praeteriens, in hoc ueritas perseuerans. Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium rerum species pingere et indicere conaretur, sensus eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta 3 induere scit scripsi, indurescit P 9 expectat P 14 fraglant scripsi, flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] cf. Euseb . hom. 34 (BPML VI 654 D) ueremur ne Euseb., ueneremur P 16 agustini P 19 et metu occultum scripsi, meto cultum P 20 in extremo scripsi, extrema P extra mundum Eus . 22 quam Eus., quod P 24 speties P 25 fugatiua P 28 dona addidi, om. P 30 haec-po 333,18 diuitias] cf. Euseb. homo 73 (VI 685 Q) tot uincula circa se sentiens negare incertis fidem statuit nec consentire se posse definiuit. ut in lubricis quidem malis ideo iocunda creduntur, quia cito uelut ostenso sui flore pertranseunt, haec ideo illi magis suspecta erant, quia sectatorem suum specie capiunt, uoluptate perdunt, celeritate destituunt. Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archÄ™ P dispectus P 11 manifeste tecum scripsi, manifestae cum P 12 cinere P incurso scripsi, incursu P 18 dampnum P 14 nichil P post terrenorum uerbum excidisse uidetur 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec -lift. 31 magnitudo] cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D) 24 iusticiae P 31 sic- p . 334, 3 totum] cf. Euseb. homo 34 (VI654 H) lampas magna non sibi accenditur, sed lumen suum eminus et in circumiecta iaculatur speciosum fundens lumen flammeo doctrinae fulgore et uniuersis adfuit integrum et singulis totum praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. Amen.