XXVI. SERMO DE QVADRAGESIMA. Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare eam non poteramus ad numerum. Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos 2 exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P) quo antecedens fol. 110*; priorem sermonis partem usque ad p . 329, 13 non nouit Aeneas Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c . 176, posteriorem Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215; item sermo unde supra P 3 quur P utroque loco 5 ebdomadam P 6 ceperimus P praepropera scripsi, p opera P 10 defertur scripsi, differtur P 11 eiibetur P 12 exibuimus P 14 sollemnitati scripsi, sollempnitate P leticiam P 19 nam scripsi, ne P 21 reintegrare P 22 eam scripsi, eum P 23 quur P. magis reprehendo, qui, cum parati fuerint ieiunare, postea quam audierint sollemnitates, ambiguum neglexerunt ieiunare. demonstrabant utique non se uolentes religiose uiuere, sed coactos. ueriti sunt, credo, ne quinque dierum ieiuniis prolongatis caro eos corpusque defecerit et exiles ac tenues quadragesimae abstinentiam tolerare non possent. Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius, quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat, sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos, pmto 1 reprehendo scripsi, reprehendendo P (uoluit reprehendendos puto) cum parati scripsi, comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos scripsi, quod acto P (d erasum, s; man. alt.) 10 aream P ymmo P 11 cępernnt P gastigatiores P 12 archa P ieiunum scripsi, ieiunium P 13 ammonemus P 16 ammonuit P utroque loco 20 arche P 21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium scripsi, hospitio P 30 arciret P inquam, ex hospitio non auerteret periculum homines, in quo hospitio non habitandum esset, sed potius exulandum? in qualibet parte mundi futurum esse cum ipsis habitaculis peregrinum ipse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat et dicebat illud euangelicum domini dictum: si mihi non creditis, operibus credite.