<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVI.  SERMO DE QVADRAGESIMA. </title></ab><p>Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem <lb/>
            dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, <lb/>
            cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare <lb n="5"/>
            coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. <lb/>
            deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis <lb/>
            statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae <lb/>
            praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, <lb/>
            hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum <lb n="10"/>
            soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum <lb/>
            munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi <lb/>
            enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis <lb/>
            sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata <lb/>
            anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed <lb n="15"/>
            et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet <lb/>
            addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, <lb/>
            recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac <lb/>
            obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam <lb/>
            plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim <lb n="20"/>
            nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare <lb/>
            eam non poteramus ad numerum. 
</p><p>Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, <lb/>
            non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane <lb/>
            nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad <lb n="25"/>
            salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. <lb/>
            cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui <lb/>
            non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P)</hi> quo antecedens <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 110*; priorem sermonis partem</hi> usque <hi rend="italic">ad p</hi>. 329, 13 non nouit Aeneas <lb/>
            <hi rend="italic">Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c</hi>. 176, <hi rend="italic">posteriorem <lb/>
            Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215;</hi> item sermo unde<lb/>
             supra <hi rend="italic">P</hi> 3 quur <hi rend="italic">P utroque loco</hi> 5 ebdomadam <hi rend="italic">P</hi> 6 ceperimus P<lb/>
             praepropera <hi rend="italic">scripsi,</hi> p opera P 10 defertur <hi rend="italic">scripsi,</hi> differtur P 11 eiibetur<lb/>
             P 12 exibuimus <hi rend="italic">P</hi> 14 sollemnitati <hi rend="italic">scripsi,</hi> sollempnitate <hi rend="italic">P</hi> leticiam <lb/>
            P 19 nam <hi rend="italic">scripsi,</hi> ne P 21 reintegrare P 22 eam <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            eum P 23 quur P. </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            magis reprehendo, qui, cum parati fuerint ieiunare, postea <lb/>
            quam audierint sollemnitates, ambiguum neglexerunt ieiunare. <lb/>
            demonstrabant utique non se uolentes religiose uiuere, sed <lb/>
            coactos. ueriti sunt, credo, ne quinque dierum ieiuniis prolongatis <lb/>
            caro eos corpusque defecerit et exiles ac tenues quadragesimae<lb n="5"/>
            abstinentiam tolerare non possent. 
</p><p rend="script">Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, <lb/>
            quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut <lb/>
            ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter <lb/>
            in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius,<lb n="10"/>
            quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores <lb/>
            introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare <lb/>
            praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo <lb/>
            uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his <lb/>
            mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat,<lb n="15"/>
            sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. <lb/>
            admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der <lb/>
            stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi <lb/>
            tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia <lb/>
            personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae<lb n="20"/>
            illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim <lb/>
            ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens <lb/>
            enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid <lb/>
            imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, <lb/>
            sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, <lb n="25"/>
            quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. <lb/>
            quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, <lb/>
            cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra <lb/>
            se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum <lb/>
            imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos,

<note rend="script" type="footnote"> pmto <lb/>
            1 reprehendo <hi rend="italic">scripsi,</hi> reprehendendo <hi rend="italic">P (uoluit</hi> reprehendendos puto) <lb/>
            cum parati <hi rend="italic">scripsi,</hi> comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">acto P (d erasum,</hi> s; <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 10 aream P ymmo P 11 cępernnt <lb/>
            P gastigatiores <hi rend="italic">P</hi> 12 archa P ieiunum <hi rend="italic">scripsi,</hi> ieiunium P <lb/>
            13 ammonemus P 16 ammonuit <hi rend="italic">P utroque loco</hi> 20 arche P <lb/>
            21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium <hi rend="italic">scripsi,</hi> hospitio P <lb/>
            30 arciret P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="330"/>
            inquam, ex hospitio non auerteret periculum homines, in quo <lb/>
            hospitio non habitandum esset, sed potius exulandum? in qualibet <lb/>
            parte mundi futurum esse cum ipsis habitaculis peregrinum <lb/>
            ipse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat et dicebat <lb/>
            illud euangelicum domini dictum: si mihi non creditis, <lb n="5"/>
            operibus credite. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVII.  SERMO IN DEPOSITIONE S. AUGUSTINI. </title></ab><p>Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri <lb/>
            Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius <lb n="10"/>
            enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi <lb/>
            illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae <lb/>
            gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti <lb/>
            ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus <lb/>
            sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur <lb n="15"/>
            insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus <lb/>
            miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per <lb/>
            oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia <lb/>
            ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat <lb/>
            incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis <lb n="20"/>
            tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote <lb/>
            in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum <lb/>
            tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, <lb/>
            ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo

<note type="footnote"> 5] Ioann. 10, 38. </note>

<note type="footnote"> 1 auerteret <hi rend="italic">scripsi,</hi> auertet P homines <hi rend="italic">scripsi,</hi> hominis P 2 essed P <lb/>
            5 <hi rend="italic">post</hi> domini <hi rend="italic">in P rasura 3-4litterarum exstat</hi> 8 <hi rend="italic">exstat hic sermo</hi> in <lb/>
            ,<hi rend="italic">codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc <lb/>
            Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. <lb/>
            strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium</hi> in Lusitania <lb/>
            <hi rend="italic">editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97);</hi> in fleposione <lb/>
            sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P <lb/>
            12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur <lb/>
            P 17 intelligentibus P 18 horas P <hi rend="italic">num</hi> defluentis <hi rend="italic">scribcnr <lb/>
            dwus P</hi> hima P 21 pontifice <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            mundi huius et de fine saeculi clamare non desinat iustorum <lb/>
            praemia et peccatorum supplicia semper annuntians, ut, dum <lb/>
            illi prouocantur ad bonum et illi deterrentur a malo, simul ad <lb/>
            praemia aeterna perueniant. unde et ego nunc praesumptuosus <lb/>
            esse non metuo de tanto ac tali patrono nostro peculiari sancto<lb n="5"/>
            Augustino fiducialiter praedicare. non, inquam, praesumptionem <lb/>
            esse metuo, si, cum ipse spiritaliter indutus ac praeditus fuerit <lb/>
            tantarum dote uirtutum, uelut unum me extremae uestis suae <lb/>
            profitear esse tintinnabulum, ut inhaerens quasi circa uestigia <lb/>
            doctrinae illius ex meritis eius sonum uocis accipiam et quasi<lb n="10"/>
            motibus eius ita uirtutibus incitatus reddam quantulumcumque <lb/>
            tinnitum et suorum commemoratione meritorum corda uestra <lb/>
            pulsem. 
</p><p>Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in <lb/>
            sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit,<lb n="15"/>
            aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a <lb/>
            fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae <lb/>
            scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. <lb/>
            nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore <lb/>
            monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris<lb n="20"/>
            quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili <lb/>
            Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta <lb/>
            gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam <lb/>
            in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus <lb/>
            institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere<lb n="25"/>
            gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius <lb/>
            splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata <lb/>
            fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa <lb/>
            uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis <lb/>
            ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem <lb n="30"/>
            mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et <lb/>
            operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur <lb/>
            gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu

<note type="footnote"> 8 tantorum P 15 <hi rend="italic">num</hi> luci <hi rend="italic">scribendum</hi>? 18 conscientiae <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus <lb/>
            P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> <lb/>
            28 fuerint <hi rend="italic">scripsi,</hi> fuerant P 30 pciosa P </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            artificis, in sancto Augustino perfecta sunt munere conditoris. <lb/>
            ille semel in anno ea mox exuenda sumebat, hic ipsa incorporata <lb/>
            naturae induere scit, nescit exuere numquam uel cum <lb/>
            corpore deponenda, sed ad auctorem cum spiritu reportanda. <lb/>
            in illo erat figura praeteriens, in hoc ueritas perseuerans. <lb n="5"/>
            
</p><p>Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis <lb/>
            et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis <lb/>
            abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel <lb/>
            quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod <lb/>
            extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis <lb n="10"/>
            affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, <lb/>
            existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae <lb/>
            sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, <lb/>
            fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae <lb/>
            sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne <lb n="15"/>
            merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, <lb/>
            tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem <lb/>
            habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa <lb/>
            susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum <lb/>
            militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo <lb n="20"/>
            mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam <lb/>
            coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur <lb/>
            cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium <lb/>
            rerum species pingere et indicere conaretur, sensus <lb/>
            eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo <lb n="25"/>
            eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret <lb/>
            cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae <lb/>
            capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae <lb/>
            in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas <lb/>
            uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta

<note type="footnote"> 3 induere scit <hi rend="italic">scripsi,</hi> indurescit P 9 expectat P 14 fraglant <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] <hi rend="italic">cf. Euseb</hi>. hom. 34 <lb/>
            <hi rend="italic">(BPML VI 654 D)</hi> ueremur ne <hi rend="italic">Euseb.,</hi> ueneremur P 16 agustini P <lb/>
            19 et metu occultum <hi rend="italic">scripsi,</hi> meto cultum P 20 in extremo <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            extrema P extra mundum <hi rend="italic">Eus</hi>. 22 quam <hi rend="italic">Eus.,</hi> quod P 24 speties <lb/>
            P 25 fugatiua P 28 dona <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> 30 <hi rend="italic">haec-po 333,18</hi> <lb/>
            diuitias] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 73 (VI</hi> 685 <hi rend="italic">Q)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="333"/>
            tot uincula circa se sentiens negare incertis fidem statuit nec <lb/>
            consentire se posse definiuit. ut in lubricis quidem malis ideo <lb/>
            iocunda creduntur, quia cito uelut ostenso sui flore pertranseunt, <lb/>
            haec ideo illi magis suspecta erant, quia sectatorem <lb/>
            suum specie capiunt, uoluptate perdunt, celeritate destituunt. <lb n="5"/>
            
</p><p>Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante <lb/>
            oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis <lb/>
            et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum <lb/>
            apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus <lb/>
            infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune<lb n="10"/>
            manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno <lb/>
            genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum <lb/>
            damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. <lb/>
            quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! <lb/>
            multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum<lb n="15"/>
            repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores <lb/>
            tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura <lb/>
            diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum <lb/>
            et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , <lb/>
            Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum<lb n="20"/>
            ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum <lb/>
            inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium <lb/>
            ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia <lb/>
            haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius <lb/>
            abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa <lb n="25"/>
            proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum <lb/>
            fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque <lb/>
            fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium <lb/>
            uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna <lb/>
            poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur <lb n="30"/>
            intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic

<note type="footnote"> 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archę P dispectus P 11 manifeste <lb/>
            tecum <hi rend="italic">scripsi,</hi> manifestae cum P 12 cinere P incurso <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            incursu P 18 dampnum P 14 nichil P <hi rend="italic">post</hi> terrenorum <hi rend="italic">uerbum <lb/>
            excidisse uidetur</hi> 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec <hi rend="italic">-lift. 31</hi> <lb/>
            magnitudo] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D)</hi> 24 iusticiae P 31 sic- <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi>. 334, 3 totum] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 34 (VI654 H)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            lampas magna non sibi accenditur, sed lumen suum eminus <lb/>
            et in circumiecta iaculatur speciosum fundens lumen flammeo <lb/>
            doctrinae fulgore et uniuersis adfuit integrum et singulis totum <lb/>
            praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu <lb/>
            sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. <lb n="5"/>
            Amen. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVIII.  SERMO DE REUELATIONE CORPORIS BEATI STEPHANI LEGENDUS IN INUENTIONE. </title></ab><p>Praesenti lectione percepimus uisionem omnibus ecclesiis <lb n="10"/>
            celebratam, audiuimus non somnia lubrico sensuum errore delusa, <lb/>
            sed oracula rerum effectibus approbata. merito reuelationi <lb/>
            credimus in sermone, qui fructum tenemus in munere. ubi <lb/>
            sunt, qui dicunt pios martyribus honores non esse deferendos? <lb/>
            ecce iste, qui iam dudum beato paradisi splendore perfruitur, <lb n="15"/>
            nunc mundo ad hoc ostenditur, ut colatur. unde dispensator <lb/>
            utilitatum nostrarum deus euidenter eum praecipit honorari, <lb/>
            quem praestitit inueniri. ,
</p><p rend="script">Ait ergo sermo reuelationis, quod sacrum illud corpus non <lb/>
            auis, non fera uiolauerit. ubi sunt, qui inhonores uolunt <lb n="20"/>
            uideri sacros martyrum cineres ? ecce bruta beluarum uolucrumque <lb/>
            natura, quae non habet intellectum, sedulum tamen amico <lb/>
            reddit obsequium, illicitum declinat attactum angelicae fortasse <lb/>
            custodiae uenerata secretum. non tetigit eum auis, non fera <lb/>
            uiolauit. cum grandi crudelitatis inuidia male iam condemnat <lb n="25"/>
            hominem reuerentia bestiarum, qui, quanto magis obdurati <lb/>
            cordis impietas ******* ad nos immanitas ferarum et nostra <lb/>
            ad feras transit humanitas. hic ergo primus nascentis ecclesiae <lb/>
            et minister et martyr usque fastigium culmenque meritorum <lb/>
            gloriae ardore subiectus euasit et leuita altaris Christi

<note rend="script" type="footnote"> 2 spetiosum <hi rend="italic">P</hi> 3 fulgorem <hi rend="italic">P</hi> 8 <hi rend="italic">exstat hic sermo</hi> in <hi rend="italic">eodice Parisino <lb/>
            lat</hi>. 3822 <hi rend="italic">saec</hi>. X <hi rend="italic">fol. 8sr (P); nondum editus esse uidetur, cf. libum, <lb/>
            cui inscripsimus \' Studien</hi> uber <hi rend="italic">die Schriften des Faustus\' p. 91 »q~;</hi> <lb/>
            sermo fausti epi de reuelatione corporis beati stephani legendus in inuentione<lb/>
             P 15 paradysi <hi rend="italic">P</hi> 25 condempnat <hi rend="italic">P</hi> 26 hominem <hi rend="italic">scripsi,</hi> hominum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 27 <hi rend="italic">lacunae signum posui</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="335"/>
            effectus est subito sacerdos sanguinis sui. et post illam domini <lb/>
            singularem insignemque uictoriam dux certaminis inexperti <lb/>
            et noui auctor triumphi signifer exercitus candidati <lb/>
            denotas de se deo martyrii primitias immolauit. praeco ueritatis <lb/>
            et pedissequus redemptoris ab impia Iudaeorum gente,<lb n="5"/>
            quae recenti parricidio calens immanis piaculi scelus anhelabat, <lb/>
            duro saxorum imbre confectus est multiplici uulnere speciosior <lb/>
            et tincta ueste candidior. ad hunc eum finem diuersae a <lb/>
            primis annis gratiae et legis ac prophetarum praeparauerant <lb/>
            disciplinae. <lb n="10"/>
            
</p><p>Beatus, cuius uita feliciter administrata felicius expensa est, <lb/>
            beatus, cuius uita in saeculi exemplo proposita, in dei testimonio <lb/>
            consummata, in patrocinio totius orbis assumpta est, <lb/>
            beatus, in quo mortem illustris uita calcauit, immo in quo <lb/>
            mors uitae commercium fuit. alii per multam transgressionis<lb n="15"/>
            antiquae communi casu, generali exitu uel febribus diuersis <lb/>
            mortalitatis impositae generibus consumuntur. beatus homo <lb/>
            hic, qui inmaculatum spiritum pro Christi honore profundens <lb/>
            occasionem fecit gloriae de necessitate naturae meruitque debitum <lb/>
            conditionis in lucrum conferre uirtutis, ut, quod sibi a<lb n="20"/>
            saeculis in homine lex originis et criminis uindicabat, totum. <lb/>
            in isto sibi deuotio laudis inuaderet. ac sic post triumphum <lb/>
            domini in hoc primitus saeua mors etiam a seruo se uinci <lb/>
            posse cognouit, ut secuturis martyribus parere de se uitam <lb/>
            licet in uita consuesceret. cum ergo spiritales agones reseratis <lb n="25"/>
            iustitiae portis caelo teste sudaret, sancto repletus spiritu atque <lb/>
            ebria a deo mente ita est prolocutus: ecce uideo caelos <lb/>
            apertos et filium hominis stantem a dextris dei. spiritu <lb/>
            ergo plenus et a dextris filium hominis uidens sub spectaculo <lb/>
            trinitatis edebat munera passionis. ita ergo de eo ac de Iudaeis <lb n="30"/>
            testatur sermo diuinus: uiderunt, inquit, faciem eius <lb/>
            tamquam faciem angeli. nimirum totum se etiam in

<note type="footnote"> 27] Act. 7, 55. 81] Act. 6,15. </note>

<note type="footnote"> 4 martirii primicias <hi rend="italic">P</hi> 11 amministrata <hi rend="italic">P</hi> 15 commertium <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            transgressionis <hi rend="italic">scripsi,</hi> transquestionis <hi rend="italic">P</hi> 21 uendicabat <hi rend="italic">P</hi> 26 iusticiae <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 27 proloquutus P </note> <lb/>
             
<pb n="336"/>
            exterioris pulchritudinem mentis candor effuderat. tali eum <lb/>
            uultu ** praesentia angeli, qui uiderat faciem dei. uiderunt ergo <lb/>
            Iudaei faciem eius tamquam faciem angeli. magna damnationis <lb/>
            est portio, si impiis scelus suum ignorare non liceat. uiderunt <lb/>
            faciem eius tamquam uultum angeli, ut fructum odii sui, sed <lb n="5"/>
            ad monendum capere non possent. dum etiam in praesenti <lb/>
            gloriam eius, quem persequuntur, inspiciunt, ut paene iam <lb/>
            partem per oculos exciperent, dum eum, quem per furorem <lb/>
            suum gratulantur exstingui, per ministerium suum intellegunt <lb/>
            consecrari, uiderunt faciem eius. qui talis apparuit in proelio, <lb n="10"/>
            putamus, qualis apparebit in regno? aut ille meritorum arbiter <lb/>
            deus, qui tali morientem specie decorauit, quali, putas, induet <lb/>
            resurgentem? positis autem genibus orauit dicens: domine, <lb/>
            ne statuas illis hoc peccatum. libens pro necis <lb/>
            suae auctoribus moriens exorabat, quia eum pretiosae mortis <lb n="15"/>
            gloria non latebat. domine, ne statuas illis hoc peccatum. <lb/>
            putasne, quod iste intercedere umquam pro supplicantibus <lb/>
            desinet, qui pro persecutoribus supplicauit? qui saxis hoc <lb/>
            reddidit, quid retribuet uotis? qui lapidatus interuenit, quid <lb/>
            faciet inuocatus? <lb n="20"/>
            
</p><p>, Hunc ergo non nobilitas, non facultas, sed fides dei filium <lb/>
            atque angelum fecit, credentem utique in patrem et filium et <lb/>
            spiritum sanctum. in hac dei confessione nec manu nec solis <lb/>
            labiis sed sanguine subscripsit et morte iurauit. 
</p><p>Sed dicis: nulla scripturarum auctoritas loquitur, ut honor <lb n="25"/>
            martyribus deferatur. et ubi est, quod propheta per spiritum <lb/>
            sanctum protestatur: mihi autem ualde honorandi sunt <lb/>
            amici tui, deus? maiorem eis honorem exhibere non potuit, <lb/>
            quam eos amicos dei pronuntiaret, quam in eorum uultu <lb/>
            deum se crederet honorare. mihi autem ualde honorandi sunt <lb n="30"/>
            amici tui, deus, hoc est, tua, domine, beneficia in tuorum meritis <lb/>
            amplector, tua munera in eorum uirtutibus admiror et in

<note type="footnote"> 13] Act. 7, 59. 27] Psalm. 138,17. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">locus corruptus</hi> 8 dampnationis <hi rend="italic">P</hi> 6 possent <hi rend="italic">scripsi,</hi> poSsint <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            12 quali <hi rend="italic">scripsi,</hi> qualis P 18 persequutoribus <hi rend="italic">P</hi> 80 deum <hi rend="italic">scripsi, <lb/>
            dni P 32 ammiror P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            tuis circa dona tua iure te ueneror. itaque cum se deus noster <lb/>
            in algente uestiri, in esuriente refici, in paupere testetur honorari <lb/>
            ita dicens: qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit, <lb/>
            consequens est, ut de electis suis ita dicere ac sentire credendus <lb/>
            sit: reuerentiam, quam sanctis meis quisque studet deferre,<lb n="5"/>
            mihi reddit. dignum est, ut honoretur in nomine meo, qui <lb/>
            me honorauit in sanguine suo. humanis ergo infirmitatibus <lb/>
            hos medicatores prouidentia diuina constituit, ut mutuo iocundoque <lb/>
            commercio et intercessor cultore et cultor intercessore suo **. <lb/>
            quae cum ita sint, carissimi, sacros ac uenerandos martyrum<lb n="10"/>
            cineres tota, qua possumus, uirtute ueneremur, ut ueniam delictorum <lb/>
            nostrorum, quam nostris meritis obtinere non ualemus, <lb/>
            eorum suffragiis impetremus praestante hoc domino nostro Iesu <lb/>
            Christo, qui uiuit in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVIIII.  SERMO DE PENTECOSTE. </title></ab><p>Hodie, fratres carissimi, omnia, quae nobis lecta sunt, cum <lb/>
            festiuitate conueniunt. psalmus enim: redde mihi, inquit, <lb/>
            laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma <lb/>
            me, euangelium autem: uenit, inquit, spiritus ueritatis,<lb n="20"/>
            scriptura uero apostolorum actuum: repleti sunt, inquit, omnes <lb/>
            spiritu sancto. completa sunt ergo omnia atque perfecta. <lb/>
            psalmus aduentum sancti spiritus petiit, euangelium uenturum <lb/>
            esse promisit, scriptura apostolicorum actuum iam uenisse memorauit. <lb/>
            nihil itaque de rerum diuinarum ordine in lectione<lb n="25"/>
            deest, quia in propheta deprecatio est, in euangelio promissio, <lb/>
            in actibus plenitudo. de ipso enim spiritu sancto etiam beatus

<note type="footnote"> 3] Matth. 25, 40. 18] Psalm. 50,14. 20] Ioann. 16, 13. 21] <lb/>
            Act. 2, 4. 4, 81. </note>

<note type="footnote"> 3 michi P 8 medicatores <hi rend="italic">scripsi,</hi> medicatoris P 9 commertio P <lb/>
            <hi rend="italic">deest uerbum</hi> 16 <hi rend="italic">hic sermo et duo sequentes exstant in codice Beginensi <lb/>
            (B)</hi> 498 <hi rend="italic">saec. XIII-XIIII (oZ. 71b sine auctoris nomine, sed antecedit</hi> <lb/>
            tractatus s. Fausti de ascensione domini <hi rend="italic">(incip.:</hi> scire debemus [= <hi rend="italic">Euseb. <lb/>
            hom. 26]); editi sunt ab Aug. Maio, spicikg. Rom. V 85 sqq.;</hi> sermo de <lb/>
            pentecoste B 19 laeticiam B 27 eciam B </note>

<note type="footnote"> IXI. ftnst. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            Paulus apostolus contestatur dicens: alii datur sermo sapientiae, <lb/>
            alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. <lb/>
            haec autem omnia operatur unus atque idem <lb/>
            spiritus diuidens singulis, prout uult. 
</p><p>Sed dicit fortasse hoc loco aliquis : si eis tantum diuidit dona <lb n="5"/>
            sua spiritus, quibus uult, ergo extra culpam est, qui non accipit <lb/>
            donum, quia diuisio gratiarum non ex accipientis pendet <lb/>
            uoto, sed ex arbitrio diuidentis. uerum est, dilectissimi, sed <lb/>
            ita tamen uerum est, ut hoc de uirtutibus tantum, non de uita <lb/>
            intellegamus. uirtutes enim non omnes possumus obtinere, <lb n="10"/>
            etiamsi uelimus, uitam tamen omnes possumus capere, si <lb/>
            quaeramus secundum illud: omnis enim, qui petit, accipit <lb/>
            et, qui quaerit, inuenit. diuisio ergo sublimium et <lb/>
            excellentium gratiarum ad arbitrium et ad dispensationem sancti <lb/>
            spiritus pertinet, conuersatio uitae bonae ad fidem hominis ac <lb n="15"/>
            laborem. omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. <lb/>
            petat tantum aliquis toto corde et quaerat: qui tibi <lb/>
            iussit quaerere, sine dubio praestat, ut ualeas inuenire. numquid <lb/>
            enim mentitur sermo diuinus? pulsate, inquit, et aperietur <lb/>
            uobis. ut quid pulsare nos praecepit, nisi quia uult <lb n="20"/>
            aperire pulsantibus? in homines ipsos haec iniquitas non cadit, <lb/>
            ut se uelit rogari, qui nolit annuere. omnis enim, qui praestandi <lb/>
            non habet uotum, petentis refugit postulatum. nemo <lb/>
            est, qui se rogari uelit, nisi qui ante apud se deliberat, at <lb/>
            praestet. ergo deus, qui omnibus uult tribuere, ab omnibus <lb n="25"/>
            uult rogari dicens: petite et dabitur uobis, quaerite et <lb/>
            inuenietis. 
</p><p>Sed dicere forsitan potest aliquis: si omnis, qui petit, accipit, <lb/>
            ergo etiam, si uirtutes petamus, accipiemus. cur enim non <lb/>
            etiam uirtutes petamus, si omnia possumus accipere, quae petierimus? <lb n="30"/>
            non ita est, dilectissimi. superbum est enim et

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 12, 8. 12] Matth. 7, 8. Luc. 11,10. 19] MattL 7, 7. <lb/>
            Luc. 11, 9. 26] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. </note>

<note type="footnote"> 12 queramus B 13 querit R 14 arbitrium B (ium in <hi rend="italic">raa.)</hi> <lb/>
            16 querit R 17 aliquis <hi rend="italic">22 in ras</hi>. 22 uelint <hi rend="italic">Mai</hi> quod nolint Mai <lb/>
            29 quur <hi rend="italic">R (in marg</hi>. cur) </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
            supra hominis conditionem uirtutum gratiam postulare. humilis <lb/>
            quippe esse debet humana interpellatio, non praesumptuosa, <lb/>
            salutem tantum postulans, non uanitatem. cum enim nullus <lb/>
            homo extra peccatum esse possit, quae impudentia est eum <lb/>
            uirtutes petere, qui adhuc de uenia ad plenum securus esse<lb n="5"/>
            non possit? sufficit ergo homini misericordiam domini promereri. <lb/>
            maximam se a deo obtinuisse uirtutum gratiam debet <lb/>
            credere, qui potuerit ad indulgentiam peruenire. qui enim aliquid <lb/>
            praesumptuose petierit, hoc ipso minus meretur accipere, <lb/>
            si altiora praesumpserit postulare. huc accedit, quod homo<lb n="10"/>
            uirtutum gratiam petens, si non offenderit deum precum praesumptione, <lb/>
            periclitari tamen poterit uanitate. non enim omnibus <lb/>
            expedit exercendarum uirtutum gratiam possidere. sunt <lb/>
            enim potiores in humilitate positi, quam iactantia sanctitatis inflati. <lb/>
            sunt, quibus periculosa est ipsa sublimitas gratiarum. <lb n="15"/>
            qui in excelso positus firmiter stare non nouit, hoc ipso grauius <lb/>
            cadit, quod ad altiora conscenderit. et ideo beatus apostolus: <lb/>
            diuisiones, inquit, gratiarum sunt, et: haec omnia operatur <lb/>
            unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout <lb/>
            uult. bene ait: prout uult, quia nihil est homini melius, quam<lb n="20"/>
            quod ille uult. uoluntas enim spiritus sancti bene nouit dispensare <lb/>
            munera sua. nihil est utilius, quam hoc tantum hominem <lb/>
            de uirtutibus habere, quod spiritus sanctus iudicarit <lb/>
            homini se debere conferre. 
</p><p>Sane si quis uirtutum gratiam desiderat obtinere, habet uirtutes, <lb n="25"/>
            quas possit innocenter appetere. quaerat castitatem, <lb/>
            apprehendat sobrietatem, teneat disciplinam, diligat caritatem. <lb/>
            istas enim uirtutes cum dei gratia omnes habere possumus et <lb/>
            debemus. non enim in solis expellendis daemonibus aut curandis <lb/>
            infirmitatibus et sanitatibus dandis uirtutes esse credendae <lb n="30"/>
            sunt. omne opus bonum uirtus est. si cotidie bene <lb/>
            agitis, si sancte et iuste uiuitis, cotidie uirtutum opera sancta <lb/>
            completis. non potest aliquis ab alio daemonem expellere, a

<note type="footnote"> 18] 1 Cor. 12, 4. 1 Cor. 12,11. </note>

<note type="footnote"> 2 praesumptyosa <hi rend="italic">B</hi> 4 quae <hi rend="italic">B</hi> (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> impudentia <hi rend="italic">R</hi> (p <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            10 hoc <hi rend="italic">B</hi> 14 in <hi rend="italic">Mai,</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 23 spiritus sanctus <hi rend="italic">R in ras</hi>. 83 daemonem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (dae <hi rend="italic">in ras.)</hi> </note>

<note type="footnote">22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            se ipso saltim uitia daemoniacae impugnationis expellat. non <lb/>
            potest quis curare alieni corporis morbum, curet morbum animae <lb/>
            suae. non quaeritur ab homine, ut sanitatum gratiam tribuat, <lb/>
            quae ei data a diuinitate non fuerit. nihil maius poterit efficere, <lb/>
            quam si ipse ad sanitatem propriam meruerit peruenire. <lb n="5"/>
            
</p><p>Post laborem uigiliarum non oportet, ut uos diutius prolixior <lb/>
            sermo fatiget. et ideo, quicumque est spiritalis et pleniorem <lb/>
            sermonem de diuinitate sancti spiritus audire desiderat, <lb/>
            die crastina maturius ad ecclesiam sitienter ac fideliter ueniat. <lb/>
            qui enim uenire dissimulauerit, non se esse spiritalem apertissime <lb n="10"/>
            demonstrabit. sed credimus de dei misericordia, quod <lb/>
            plus apud uos gratia spiritus sancti, quam occupatio mundi <lb/>
            istius praeualebit praestante domino nostro Iesu Christo, cui <lb/>
            est gloria in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXX.  SERMO DE SANCTA TRINITATE. </title></ab><p>Cum de deo sermo est, fratres carissimi, sicut ualde noxia <lb/>
            est contradictionis intentio, ita utilis est interrogationis sollicitudo. <lb/>
            ibi enim de obstinatione sensus obstruitur, hic intellectus <lb/>
            de inquisitione nutritur, illic deprauari resistens infidelitas <lb n="20"/>
            delectatur, hic erudiri oboediens humilitas promeretur. <lb/>
            uos uero, fratres carissimi, praeparate exceptorium sancti pectoris <lb/>
            uestri influenti aquae diuinae et, quod de mysterio sanctae <lb/>
            trinitatis uel diuinitate sancti spiritus insinuare cupimus, cum <lb/>
            silentio et quiete suscipite. sanctarum enim scripturarum testimoniis <lb n="25"/>
            uolumus approbare, quomodo spiritus sanctus in cunctis <lb/>
            uirtutibus patri et filio coaequalis esse euidenter possit agnosci. 
</p><p>Legimus in ueteri testamento, quia in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. <lb/>
            in deo intellege patrem, in principio accipe filium, superfusum

<note type="footnote"> 28] Gen. 1, 1. , </note>

<note type="footnote"> 17 <hi rend="italic">verba</hi> cum de <hi rend="italic">deo — lin. 21</hi> promeretur <hi rend="italic">exstant in Pseudo-Augustim <lb/>
            libro testimoniorum edito in Pitrae Analectis sacris et classicis spicilegxo <lb/>
            Solesmensi paratis p. 147 (Paris. 1888)</hi> 20 inquisitione] obstinatione <lb/>
            <hi rend="italic">Mai</hi> 27 coequalis B </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="341"/>
            aquis agnosce spiritum sanctum. super aquas itaque dominantis <lb/>
            eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera <lb/>
            praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed <lb/>
            trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. <lb/>
            ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad<lb n="5"/>
            imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam <lb/>
            in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit <lb/>
            deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia <lb/>
            unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo <lb/>
            trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. <lb n="10"/>
            sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, <lb/>
            et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit <lb/>
            ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. dixit <lb/>
            pater, fecit filius, benedixit spiritus sanctus. propter tres personas <lb/>
            ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium<lb n="15"/>
            etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique <lb/>
            homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit <lb/>
            deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus dicit et non <lb/>
            unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: <lb/>
            ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem <lb n="20"/>
            et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate <lb/>
            commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad <lb/>
            nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod <lb/>
            singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam <lb/>
            deitas indiuisa colligitur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex <lb/>
            uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum <lb/>
            conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis <lb/>
            suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie <lb/>
            tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce

<note type="footnote"> 5] Gen. 1, 26. 12] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 26] Gen. 18, 1. <lb/>
            29] Psalm. 50,13. </note>

<note type="footnote"> 1 super-po <hi rend="italic">342,11</hi> maiestatis] <hi rend="italic">cf. Faust. de spir. sanct.p. 108,18—110,4</hi> <lb/>
            super-domina(ntis) <hi rend="italic">B in ras</hi>. 3 homine se <hi rend="italic">om. R</hi> 9 prospice <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 dixit pater—sanctus <hi rend="italic">om. Faustus de spiro sanct</hi>. 16 intellige <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 attende <hi rend="italic">B</hi> 19 dumque-permiscet <hi rend="italic">om. R</hi> 26 hostio <hi rend="italic">R</hi> ex uno <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 27 se eius <hi rend="italic">R</hi> optulissent <hi rend="italic">R</hi> 29 unitas] trinitas <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="342"/>
            propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam <lb/>
            patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a <lb/>
            facie tua. filius, sicut imago patris, ita et facies patris accipitur <lb/>
            et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et <lb/>
            patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua <lb n="5"/>
            fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. <lb/>
            propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium profitetur <lb/>
            nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. <lb/>
            de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: <lb/>
            facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad <lb n="10"/>
            unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. <lb/>
            Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, <lb/>
            quando dicit: uidi dominum sedentem super <lb/>
            solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant <lb/>
            alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus <lb n="15"/>
            deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem <lb/>
            domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu <lb/>
            audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et <lb/>
            non uidebitis. 
</p><p>Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod <lb n="20"/>
            sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit <lb/>
            Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione <lb/>
            persultat: sanctus, sanctus, sanctus, uideamus, ne hic honor <lb/>
            ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum <lb/>
            Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista <lb n="25"/>
            aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea <lb/>
            non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit <lb/>
            oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec <lb/>
            dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de

<note type="footnote"> 4] Ioann. 14, 9. 5] Psalm. 138, 7. 10] Exod. 33, 14. 13] Esai. 6,1. <lb/>
            16] Esai. 6, 8. 26] Ioann. 12, 39. </note>

<note type="footnote"> 2 me inquiens <hi rend="italic">R</hi> 4 me uidet R 8 nec non <hi rend="italic">om. R</hi> 12 Esaias- <lb/>
            <hi rend="italic">lin. 19</hi> uidebitis] <hi rend="italic">cf. Faust. de spiro 8. p. 112, 6-13</hi> annumerat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 seraphin <hi rend="italic">R</hi> 16 et <hi rend="italic">ante</hi> audiui <hi rend="italic">om. R</hi> 17 dic <hi rend="italic">R</hi> 20 credamus- <lb/>
            <hi rend="italic">p. 343,30</hi> adprobatur] <hi rend="italic">cf. Faust. de spiro s. p. 112, 19-114, 7</hi> saltem <hi rend="italic">B <lb/>
            (e man. alt.)</hi> preconi B 21 spiritus sanctus <hi rend="italic">R</hi> fuit <hi rend="italic">R</hi> exercituum <lb/>
            dominus <hi rend="italic">R</hi> 22 responsione <hi rend="italic">R</hi> 23 sanctus <hi rend="italic">B quater</hi> 25 iudeis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 asserere <hi rend="italic">R</hi> 28 et-eorum <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini <lb/>
            dicentis: uade et dic populo huic: auditu audietis et <lb/>
            non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis, <lb/>
            hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum <lb/>
            esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec<lb n="5"/>
            uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis <lb/>
            nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute <lb/>
            nulla potest esse distantia. 
</p><p>Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter <lb/>
            agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed<lb n="10"/>
            quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei <lb/>
            eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae <lb/>
            demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed <lb/>
            operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus <lb/>
            digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur?<lb n="15"/>
            refuge huius persuasionis errorem, uide, ne aliquoties <lb/>
            in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. <lb/>
            meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: <lb/>
            quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. <lb/>
            sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub<lb n="20"/>
            quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere <lb/>
            coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur <lb/>
            trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis mo- . <lb/>
            lem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? <lb/>
            nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub<lb n="25"/>
            quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum <lb/>
            iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate <lb/>
            uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem <lb/>
            terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et <lb/>
            de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis <lb n="30"/>
            adprobatur.

<note type="footnote"> 11] Luc. 11, 20. 19] Psalm. 8, 5. 23] Esai. 40, 12. </note>

<note type="footnote"> 2 auditu-iutellegetis et <hi rend="italic">om. Faust. de spiro s</hi>. 5 quia <hi rend="italic">Ii</hi> 9 spiritus <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">R</hi> 10 quia <hi rend="italic">R</hi> 11 dici <hi rend="italic">om. R</hi> in] spiritu dei uel <hi rend="italic">add. R</hi> <lb/>
            15 dei <hi rend="italic">om. R</hi> 16 aliquotiens <hi rend="italic">R</hi> 17 et ona. <hi rend="italic">It</hi> conprehendas <hi rend="italic">R</hi> 20 sed] <lb/>
            cum <hi rend="italic">add. R</hi> etj de <hi rend="italic">add. R</hi> 21 uec <hi rend="italic">R</hi> asserere <hi rend="italic">R</hi> 22 trium tantum] <lb/>
            totam <hi rend="italic">R</hi> 29 simpliciter <hi rend="italic">R</hi> 30 de <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            Quamuis cor uestrum ad audiendum uerbum dei spiritus <lb/>
            sanctus semper accendat, ita ut uix possint uestra sancta desideria <lb/>
            satiari, tamen prouidendum est, ut ita uerbi dei praedicatio <lb/>
            temperetur, ut uobis iugiter desiderari et semper possit <lb/>
            augeri. ideo iam ista, quae dicta sunt, caritati uestrae sufficiant. <lb n="5"/>
            et quia aliquid de sermone isto uobis credidimus reseruandum, <lb/>
            si secundum uestram consuetudinem die crastina <lb/>
            maturius conueneritis, absque aliqua lassitudine matutinis explicitis, <lb/>
            quod ex industria reseruatum est, audietis praestante <lb/>
            domino nostro Iesu Christo, cui est honor in saecula saeculorum. <lb n="10"/>
            Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>